Full text: Landi, Constanzo: IN VETERVM NVMISMATVM ROMANORVM MISCELLANEA EXPLICATIONES

122.

123.
C. VIBII, ET CN PANSAE
IVPITER AXVR.


    ARGENTEVM nummum
Note: Further links to external Census database:

  · Census ID10056667: »Denarius of C. Vibius (Mask of Pan / Jupiter, RRC 449.1a) (owner: F. Novellus)«

ostendit mihi Frãciscus Nouellius Placentinus imagine Iouis Anxuris effigiatũ ab vna parte cum duplici titulo IOVIS AXVR. C. VIBIVS & GN. erat autem barbata ac intonsa, in altera parte erat facies barbata ac galeata vultu toruo his notis PANSA. Imago Iouis erat strati cum hasta in dextra manu, in sinistra poculo quoddam simile habens. Hoc ideo lubentius numisma placuit hic nobis inserere, vt studiosi humaniorum literarum videant, saepius authores in his decipi, quae ad antiquitatem spectant. Anxurus igitur Iupiter ita fertur cognominatus in Italia, in tractu Campaniae, habitu pueri imberbis. cuius mentio est etiam Virgilio Poëtae in vij. circa finem.
Circaeum [?] iugum quêis Iuppiter Anxurus aruis
Praesidet.


   Quo loco doctissimus interpres Maurus Seruius circa tractum ait Campaniae colebatur puer Iupiter, qui Anxurus dicebatur, quasi ἄνουξυροῦ. id est, sine nouacula. quia barbam nunquã rasisset, videant modo peritiores viri, an id Seruianum sit verum, cùm in Numismate Iouis Anxuris fuerit barbata facies, & id magis spectet ad Phoebum & Bacchum, quorum aeterna iuuenta vt Tibullus ait,
Solis aeterna est Phaebo, Baccho [?] iuuenta,
Nam decet intonsus crinis vtrun [?] Deum.


   Aut igitur dicendum est barbatum quidem fuisse, vt & numisma ostendit, sed nunquam rasisse barbam, ideò iuuenem Deum, aut erit intelligendum, si fuit puer, nunquam rasitasse barbam, quia imberbis fuerit, quod Numisma facie barbata fictum negat, quod etiam Numisma diademate coronatum capitulum habuit: Fuit & Anxur vrbs Trachina nunc Terracina dicta, Volscorum enim lingua, vt ait Plinius lib. iij cap. 4. Terracina Anxur dicitur. haec supra flumen Vfens est posita Circaeo promontorio proxima intra stadia. C. antea Trachina, id est aspera vocata ex eo, quod ei obtigit, eidémque obiecta palus est ingens, quam duo amnes efficiunt, è quibus maiorem Auphidum appellant. Hęc Sarabo lib. v. de situ orbis. Terracinam autem Ptolemęus lib. iij. Geographiae, tab. vj. in Europa collocat iuxta promontorium Circaei, grad. 37. 1/2 1/4 41 1/4 de Anxure verò Martialis sic meminit.
Siue salutiferis candidus Anxur aquis.

   Horatius lib. j. Sermonum Satyra. v.
Millia tum pransi tria repsimus, atque subimus.

L 3 Impo


Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer