Full text: Landi, Constanzo: IN VETERVM NVMISMATVM ROMANORVM MISCELLANEA EXPLICATIONES

121.

enim illi equorum potuerunt esse ludi vel aliud quid simile. Hoc autem de vehiculatione (quod tributum quoddam fuisse suspicari licet, quod principi pendebatur, vt rhedarium, vt est in iure, & iugum) id puto illud esse, quod Iulius Capitolinus in Antonino Pio dicit. quod scilicet Antoninus Pius inter caetera beneficia, quae Reip. Romanae contulit, illud fuit, quòd Vehicularium cursum summa diligentia subleuauit. Aelius Spartianus in Adriano ait, Adrianum cursum fiscalem inhibuisse. Sed an ad hoc faciat non satis mihi liquet. hinc etiam temonarium inductum fuisse crediderim, quod tributi genus quoddam sit, quod à Iustiniano in codice refertur l. Senatorum substan. de dignitatibus lib. xij. C. & l. iubemus. de proximis sacrorum scri. & l. de cubiculis. de priuil. eorum, qui in sacr. pal. mil. C. libro xij. & si aliqui Telonarium legant, quod non renuo, ego tamen de Temonario aliàs in meis iurisciuilis exercitationibus plenius disserui, cum Accursio sentiens. & si de telonijs vectigalibus in lib. ij. feudorum scio fieri mentionem, vbi de regalijs agitur, vbi haec sunt verba, vectigalia, quę vulgo dicuntur Telonia: quod autem supra de iugo dixi, idem puto esse quod temonarium onus, nempè tributum. quod Ammiano Marcellino traditur, & à diuo Maioriano in lib. nouellarum legum, titulo primo refertur, vbi exigi omnem canonem per rectores prouinciarum, binos per iugum vel millenos solidos, & semissem solidi per singula iuga praecipit. Carrucarium etiam vectigal memini me legere aliquando in iure, sed nunc non subit memoriae locus. Voluit igitur intelligere Nerua per illas Mulas liberè pascentes, quòd onera illa, quae per vehicula solerent, solui, sustulisset, ac Rempublicam liberasset, ab illo canone. nec video cur aliqui malint ibi in illo numo Neruae fuisse equas, cùm mulas fuisse constans sit opinio. à quibus tamen non dissentio. Aeneam tamen vicum Parmensem summum antiquarium habeo mecum sentientem hac in re, in eleganti numismatum veterum libello, quem superioribus annis edidit materno sermone, Italicáque lingua scriptum ad Cosmum Medicem Florentinorum Ducem. sed quòd suprà de Teloneo mentionem feci, de eo agit Cassiodorus lib. v. variarum, quo loco Theodoricus Rex Ampelio & liuerię scribit. vbi mandat Thelonei canonem nulla vsurpatione confundi debere. ibi etiam de asse publico, & Canone Transmarianorum agit, & de Monetarijs, *
C. VI


Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer