Full text: Landi, Constanzo: IN VETERVM NVMISMATVM ROMANORVM MISCELLANEA EXPLICATIONES

119.

Militis in tenebris occupat arma situs.
At nobis Pax alma veni, spicam [?] teneto.
Perfluat & pomis candidus ante sinus.


   Vidi eo pacto quo Tibullus pingit sic effictam pacem, vt esset capite compto mulier palliata, dextera spicam & papauer, laeua copiae cornu gestans colligendo sinus pomis perfluentibus.
   Nonnunquàm lauro, & rosa coronabatur Pax, vt in aliquibus veterrimis numis vidimus. Sed qui cupit etiam Thusca lingua concionem de Pace legere, is adeat orationem de Pace clarissimi viri Claudij Ptolemaei. Aristophanis etiam extat comoedia Graeca, cui titulus est, Pax. Cassiodorus etiam libr. j. Variorum haec in laudem Pacis affert. omni quippe regno desiderabilis debet esse tranquillitas, in qua & populi proficiunt, & vtilitas gentium custoditur. Haec enim est bonarum artium decora mater. Hęc mortalium genus reparabili successione multiplicans, facultates protendit, mores excolit, & tantarum rerum ignarus agnoscitur, qui eam minimè, quaesisse sentitur. Sed quis magis commendauit gentibus pacem, quàm seruator noster Iesus Christus? qui pacificos vocat beatos, qui iubet, vt in quancunque domum introierimus, pacem illi domui dicamus. qui pacem nobis relinquit, qui pacem dat cunctis, non vt dare solet mundus, qui natus homo, vt hominibus bonae voluntatis pacem afferret & gloriam in excelsis Deo tribueret. vtq́ue humanam naturam cum diuina, interiecta pace, conglutinaret, simúlque nos Deo copularet. Sed de Pace haec dixisse sufficiat.

120.
NERVAE CAES. AVG.
VEHICVLATIO ITALIAE REMISSA.


    TIBERIVS Decianus I. C. clariss. Foroiuliensis, ostendit mihi, cùm essem Patauij, vbi ille ius ciuile tum profitebatur maximo cum honore, numisma aereum vetus pulcherrimum in cuius primo orbe erat Neruae Imperatoris facies cum hoc titulo IMP. NERVA CAESAR AVG. PONT. MAX. TRIB. COS. IIII. à tergo autem erant duae mulae sine vllo onere liberae pascentes cum iugo appenso, his notis literísque, VEHICVLATIONE ITALIAE REMISSA. apud Dionem Graecum scriptorem, qui eius Imperatoris vitam scripsit, nihil de hac re legi: nisi quòd equorum sustulerit cursus. quod tamen ad hanc rem nihil facit, cursus
K 2 enim


Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer