Full text: Landi, Constanzo: IN VETERVM NVMISMATVM ROMANORVM MISCELLANEA EXPLICATIONES

116.

117.
VESPASIANI AVGVSTI
PAX.


    PACEM in nomismate Vespasiani
Note: Further links to external Census database:

  · Census ID10056587: »Denarius of Vespasian / Victory (RIC 1457)«

effictam sic vidi, Alatam mulierem stantem cum corona myrthea, seu oleaginea in dextra, in laeua palmam habentẽ his literis. PACI AVGVSTAE. Suetonius in Vespasiano de pace his verbis meminit, Fecit & noua opera, templum Pacis foro proximum, diuique Claudij in Coelio mõte, cęptum quidem ab Agrippina, sed à Nerone prope funditus destructum. Fuit templum Pacis, eo loco, vbi Iulij dictatoris neptis Iulia domum sat profusè exstruxerat, quae prius via publica dicebatur, seu sacra via. Iuliae illam domum ad solum diruit Augustus, ibíque porticum Liuiae à Liuia Drusilla eius vxore cognominatam, excitauit. Iosephus (vt Marlianus refert) scribit, quòd post triumphum, & Romani imperij firmissimum statum, Pacis templum Vespasianus aedificauerit. in quo (vt ait Diuus Hieronymus) idem Vespasianus vasa, & ornamenta templi Hierosolymitani triumpho TITI aduecta reposuit, vniuersáque consecrauit donaria, Venerémq; dicauit. in eodem fuit heros absolutissimi operis à Thimante, Hylasiúsque à Protogene: atque Sylla à Nicomacho, pictura expressi. Gellius (vt refert idem Marlianus) opinatur epistolas Asinij Capitonis, viri doctissimi, in eodem templo fuisse. de Venere, quam dedicauit Vespasianus templo Pacis, meminit Plinius lib. Natural. histor. xxxvj. cap. v. his verbis, Qua de causa ignoratur artifex eius quoque Veneris, quam Vespasianus imperator in operibus Pacis suae dicauit, antiquorum digna farma. Scribit Herodianus lib. j. Commodo imperante Pacis templum incendio consumptum, illúdque supra caetera maximum fuisse aedificium, in quod vniuersi quasi in thesaurum diuitias suas congerebant. in Domitiani nomismate
Note: Further links to external Census database:

  · Census ID10056607: »Sestertius of Domitian / Pax (RIC 354)«

effictam pacem hoc pacto vidi, Erat mulier stans cum face ardenti in manu dextera quaedam veluti bellica arma comburente: in laeua cornucopiae habens his verbis. PACI AVGVS. S. C. quae quidem omnia Pacem designant. Hoc loco libet duo epigrammata alterum ex emblematis Alciati desumptum, alterum ex verbis Molsae electum subscribere. ex quibus Pax perbellè describitur. Alciati quidem nostri huiusmodi est. ex Bello Pax.
En galea, intrepidus, quam miles gesserat: & quae
Saepius hostili sparsa cruore fuit.
Parta pace apibus tenuis concessit in vsum.
Alueoli: atque fauos grata [?] mella gerit.

L Arma


Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer