Full text: Landi, Constanzo: IN VETERVM NVMISMATVM ROMANORVM MISCELLANEA EXPLICATIONES

115.

lxxij. conchas cxliij. Mystra cclxxxviij. chemas ccclx. cochlearia dccxx. chus autem georgicus capit xij. cotylas georgicas, quae efficiunt ix. sextarios. chus verò medicus xij. cotylas nouem vnciarum, quae sex constituunt sextarios. Nouem autem ad sex proportionem habent sesquialteram. Africanus colligit choa liquoribus repletum idem pendere, quod fannius nempe vini libras x. olei ix. mellis xv. & cetera. congius igitur capit libras x. pendet octo & vncias quatuor, vt suprà etiam annotaui. Nũc congij mensuram Romanam vino repletam tibi declarabo. Congius oleo vt vino plenus pendet, olei libras viij. & vncias iiij. vini ix. libras, & vncias tres, scriptula duo. siliquas quatuor & grana duo. chus olei (nunc Atticam declaro) pendet libras. 7. cum dimidia. vini libras octo & vncias quatuor. Georgici congij mensura, quae dicitur chus olei pendet libras xj. & vncias iij. vini verò xij. cum dimidia. Nunc mellis Romani pondus, quod ad congium spectat dicamus. congius vini pendet libras ix. vncias iij. scriptula duo cum dimidio, siliquam vnam, grana duo, mellis libras xiij. cum dimidia. vncias quatuor, drachmas quinque, scriptulum vnum. iam Atticas quoque mensuras congij exponam. Chus vini pendet libras viij. vncias quatuor, mellis libras xij. cum dimidia. Georgicorum chus vini pendet libras xij. cum dimidia, mellis xviij. & ix. sed aduerte, quòd nonnulli Graeci vsi sunt Romanis mensuris, & ideo dicunt ἰταλικὸν κεράνιον, id est, amphora Italica οὔρνα, id est, vrna, κόγγιον, id est, congius Graecus cum Romanis. Nam congius olei pendet libras ix. vini x. mellis xv. interim illud non praeteribo hoc loco quod Georgius Agricola monet. quòd constat vinum oleo grauius esse nona parte, & mel rursum vnio grauius tertia. Sed iam his declaratis, hic notam congij ex Volusio Maetiano Iureconsulto apposuisse non omnino fuerit inutile, vt extra alias mensuras hanc congij noscamus. Haec igitur & huismodi fuit nota sic signata ε. & haec quidem de congiarijs dixisse sufficiat.
VESPA


Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer