107.
O bone, num ignoras? missa est à Caesare laurus
Insignem ob cladem Germanae pubis, & aris
Frigidus excutitur cinis, & iam postibus arma,
Iam chlamydas regum, iam lutea gausapa captis,
Esseda [?] , ingentes [?] locat Caesonia Rhenos.
Dijs igitur,Genio [?] ducis centum paria, ob res
Egregiè gestas induco, quis vetat? aude.
De imagine autem ipsius Genij publici, qui apparuerit Iuliano Imperatori cum cornucopiae velata per aulaea tristius discedente, vide Ammianum Marcellinum lib. xxv. & de Salutari Genio videto eundem lib. xv. & xvj. & xvij. de Genio Constantij Imperatoris, Socratis, & Scipionis, idem Ammianus meminit lib. xxj. & eodem lib. de Genij templo, vbi dicit, quòd Cal. Ianuar ascendẽte Iuliano Imperatore per gradus eiusdem templi, quidam ex illis lapsus animam efflauit, insperato casu, nullo eum percutiente. Apud Iurisconsultos lib. xij Pandectarum, titulo, de iureiurando. fit mentio de iuramento per Genium principis. his verbis. Vlpianus. Si quis iurauerit in re pecuniaria per Genium principis, dare se nõ oportere & peierauerit, vel dari sibi oportere : vel intra certum tempus iurauerit se soluturum, nec soluit: Imperator noster cum patre rescripsit, fustibus eum castigandum dimittere, & ita ei superdici. ΠΡΟΠΕΤΟΣΜΗ ΟΜΝΥΕ, id est ne petulanter iurato. Qua de re nos pueruli in nostris in ius ciuile exercitationibus, & enarrationibus impressis multa diximus. Suetonius Tranquillus in Caligula, ait, Multos à Caligula supplicio affectos, qui per eius Genium peierauerant. In elogijs antiquis aeuiternum Genium legimus. Sic enim Romae in marmorea tabula descriptum est
D. POT. ET GEN. AEVIT. D.
quod interpretari ad hunc modum possumus, Dijs potentibus, & Genio aeuiterno dicatum. In marmore antiquo reperto inter testaceum, Auentinum, & Tyberim, vbi fuêre horrea
P. R. CXL.
haec inscriptio Genij fuit.
NVM. DOM. AVG. SACRVM. GENIO CONSERVATORI HORREORVM GALBIANORVM M. LORINVS FORTVNATVS MAGISTER. S. P. D. D.
in alia parte eadem verba legebantur, nisi quòd loco Genij erat fortunae, quod Marlianus annotauit in lib. Topographiae. Genium autem in die natali apud veteres coli moris fuisse vel Tibullus poëta cultissimus his versibus ostendit lib. ij. Eleg. ij.
Ipse suos adsit Genius visurus honores,
Cui decorant sanctas florea serta comas.
Illius è puro distillent tempora nardo,
Atque satur libo sit, made at [?] mero.
Et in primo libro, Eleg. vij. ad Bacchum loquens idem sic cecinit,
Huc ades, & centum ludos, Genium [?] choreis
Concelebra, & multo tempora funde mero.
Illius & nitido stillent vnguenta capillo,