103.
mulier
Note:
Further links to external Census database:
· Census ID10055063: »Dupondius of Nero / Victoria (RIC 523)«
cum corona in manu altera, in altera verò palmam habente, cum inscriptione,
VICTORIA AVG.
hoc & comprobat Suetonius dicens, Victorem autem se ipse pronunciabat, qua de causa & praeconio vbique contendit. instituit siquidem quinquennale certamen primùm omnium Romae, more Graeco triplex, Musicum, Gymnicum, Equestre, quod appellauit Neronia, vt etiam est videre in Nomismate, verbis Graecis scripto NEPINOIΩN, & apij corona circundato, de qua corona Iuuenalis in viij. sic,
Haec opera atque haec sunt generosi principis artes,
Gaudentis foedo peregrina ad pulpita saltu,
Prostitui,Graiaeque apium meruisse coronae.
Sed & Neroneum quoque mensem Aprilem de nomine suo appellauit, & Romae Neroneum Agona ante praestitutam diem reuocauit, cùm magni aestimaret cantare. Sed & Romam è Graecia reuersus eo corru, quo Augustus olim triumphauerat, & in veste purpurea, distinctáque stellis aureis chlamyde, coronámque capiti gerens Olympicam, dextra manu Pythiam, praeeunte pompa caeterorum, cum titulis vbi, & quos, quo cantionum, quóve fabularum argumento vicisset: sequentibus currum ouantium ritu plausoribus, Augustianos, militésque se triumphi eius, clamantibus. & reliqua. Dedicauit & Thermas atque Gymnasia, Senatui quoque & equiti oleum prębuit. magistros toti certamini praeposuit consulares sorte, sed praetorum deinde in orchestram senatúmque descendit, & orationis quidem certaminísque Latini coronam de qua honestissimus quisque contenderat, ipsorum consensu, concessam sibi recepit. Citharam autem à Iudicibus ad se delatam adorauit, ferríque ad Augusti statuam iussit. Et haec quidem Suetonius, quae hic volui scribere, vt non frustra coronam fuisse effictam in illo numismate quis existimaret. Sed quòd alatam mulierem cum corona etiam in vna manu, in altera palmam habentem aliud numisma ostentat, cum inscriptione Graeca hac,
ΡΟΛΙΩΝ.
hoc etiam ex Suetonio puto, nos addiscere posse, si hic verba subscripsero, Apud eundem(inquit) consulem pro Bononiensibus Latinè, & pro Rhodijs, atque Iliensibus Graecè verba fecit. Et alibi, Matrem dicta factáque sua exquirentem acerbius & corrigentem hactenus primò grauabatur, vt inuidia identidem oneraret, quasi cessurus imperio, Rodúmque abiturus. Haec Suetonius, quae ad hanc rem facere possunt. Sed hic illud animaduertendum est,
ΡΟΔΙΩΝ
per ω, magnum secundo loco scribi. cùm Ρóδιος. ου ὁ. hoc est Rhodiensis per o, paruum scribatur apud Graecos, Sic & Ροδιóς Fluuius. Sic & Ρóδον Rosa. Ροδών. ωνος ὁ. rosetum. per, ω, magnum autem scribi. Sed ego facilè crediderim Rhodienses hunc nummum precussisse in aduentum Neronis ad eos. ideo ΡΟΔΙὩΝ inscripsisse, hoc est Rhodiẽsium & ideo per ω. scriptum. Sed haec satis. Nos enim in Philosophiae studijs & penè in medijs lectionibus huius anni, quae ad Physica pertinent, oc-