Full text: Landi, Constanzo: IN VETERVM NVMISMATVM ROMANORVM MISCELLANEA EXPLICATIONES

98.


Te quoque magnifica Concordia dedicat aede,
Liuia, quam claro praestitit illa viro.


   Quo autem loco posita esset aedes Concordiae, varia est opinio. Ideo Martianus dicit quamcunque probaueris, non longè à Palatino monte, & arcu Vespasiani fuisse comperies. Scribit Liuius lib. vj. decadis tertiae, in aede Concordiae, victoriam, quae in culmine erat, fulmine ictam, decussámque ad victoriam, quae in ante fixae erant, haesisse, neque inde procidisse. Alibi ipsam Concordiam sic effictam vidi, Mitrata palliatáque erat stans, dextra cratêrem tenens, laeua copiae cornu. Alio etiam modo vidi sic signatam, Duo erant stantes laticlauati dextras dextris iungentes. Extant autem in porticu aedis Concordiae, octo ingentes columnae, & in epistylijs titulus sequens.
    S. P. Q. R. INCENDIO CONSVMPTVM RESTITVIT. Inuentus est autem lapis, in quo huiusmodi verba erant incisa,
D. N. CONSTANTINO MAXIMO PIO
FELICI. AC TRIVMPHATORI SEM-
PER AVGVSTO OB AMPLIFICATAM
TOTO OBRE REMPVBLICAM FA-
CTIS CONSILIIS Q. S. P. Q. R. AEDEM
CONCORDIAE VETVSTATE COLLA-
PSAM IN MELIOREM FACIEM OPE-
RE ET CVLTV SPLENDIDIORE RE-
STITVERVNT.


I 2 NER


Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer