Full text: Landi, Constanzo: IN VETERVM NVMISMATVM ROMANORVM MISCELLANEA EXPLICATIONES

96.

mini me vidisse Placentiae apud Franciscum Nouellium argenteum nummum, in cuius altera parte erant duae dextrae simul iunctae cum caduceo, his notis, ALBINVS BRVTI FIL. in altera verò parte erat Pietatis effigies. literae, PIETAS. Apud Vegetium de re Militari lib. ij. cap. xiij. in fine illud legimus, Contubernium manipulus vocabatur, ab eo quòd coniunctis manibus pariter dimicabant.

97.
VITELLII
CONCORDIA.


    IN Vitellij Nomismate
Note: Further links to external Census database:

  · Census ID10056318: »Dupondius of Vitellius / Concordia (RIC 126)«

fuit concordia sedens cum cratere in manu dextra, illum vergentem in foculum ibi arulae imagine effictum, altera manu, cubito solio innitente, cornucopiae tenente, cum hac inscriptione, CONCORDIA AVGVSTI. & quidem non sine causa, quando quidem dicat Suetonius, Vitellium iurasse, nihil sibi antiquius quiete publica fore, & nullo pugionẽ recipiente, quasi in aede concordiae positurus, eum abscessisse, sed quibusdam acclamantibus, Ipsam esse concordiam, & non solùm retinere se ferrum affirmauit, verumetiàm concordiae recipere cognomen. In Galbae nomismate
Note: Further links to external Census database:

  · Census ID10059846: »Sestertius of Galba / Concordia (RIC 341)«
  · Census ID10056260: »Sestertius of Galba / Concordia (RIC 381)«

sic efficta fuit Concordia, Mulier sedens, dextra ramum oliuae tenens, sinistra hastam habens cubito solio innitens, vbi erant haec verba, CONCORDIA AVG. S. C. fuit & in eiusdem Galbae nomismate
Note: Further links to external Census database:



, mulier stans cum ramulo oliuae in dextra manu, in altera cum cornucopia, cum his verbis : CONCORDIA PROVINCIARVM. aliquando etiam Concordia effingebatur cum sceptro in manu, aliquando etiam duabus manibus coniunctis simul. Cornicem in duobus aureis nomismatibus Faustinae Augustae Concordiae titulum ipsum praeferẽtem se apud Laurentium Medicem vidisse affirmat Politianus cap. lxvij. Miscellanearum, quod & ex Heliani scriptoris Graeci lib. iij. de animalibus idem refert.
   De aede Concordiae sic scribit Plinius lib. xxxiij. Natural. Histo. cap. j. Flauius vouit aedem Concordiae, si populo reconciliasset ordines. Et cùm ad id pecunia publica non decerneretur, ex mulctatitia, foeneratoribus condemnatis, aediculam aeream fecit in Graecostasi, quae tunc supra comitium erat. Incidítque in tabula aerea eam aedem C. quatuor annis post Capitolinam dedicatã. Hactenus Plinius. Scribit Suetonius Tyberium dedicauisse aedem Concordiae. quam posuisse refert Martianus, Liuiam Germanici matrem, ob viri cum ea concordiam, quod in Fastis his verbis ostendit Ouidius,
Te


Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer