95.
Fuit etiam apud me superioribus annis, cùm Patauij agerem, Augusti numisma aereũ, quod post dono dedi Batholomaeo Rayno Veneto adolescenti optimo & bené morigerato, & egregia indole praedito, his quidem notis insculptum in altera parte,
CAESAR IMP. PON. TR. P. P. P. ET SEMPER AVGVSTVS. VIR.
à tergo autem erant duae imagines, quae manus coniunctas habebãt, cum Cornucopia his literis,
CONCORDIA AVGVSTI.
Aegyptij volentes concordiam signare homines duos dextris se excipientes pingunt. Cornelius Tacitus lib. xviij. ostendit dextras concordiae signa vltro citróq; destinari ab exercitibus solitas. quod & Alciatus noster in annotationibus in Cornelium Tacitum rectè obseruauit. In vetusto marmore Mediolani in templo Diui Mauritij, vbi est elogium Cacurij & Manduillae coniugum, duae sunt iunctae manus in signum concordiae, & benè concordati matrimonij, cum hac inscriptione,
V. F.
M. CASSIVS M. F. OVF. CACVRIVS SIBI ET
ATILIAE MANDVILLAE VXORI ET M.
CASSIO BROCCHO FILIO ET L. CASSIO DO-
NATO FILIO. IN FR. P. XX. IN. AGR. P. XX.
Est & aliud elogium Lucconis & Billienae coniugum dextras inuicem iungentium, quibus adest & Catulus & taurus, nécnon & Leones arietinis capitibus insidentes, elogij verba sunt haec,
L. SVLPITIVS GN. F. SEVERVS. T. F. I. SIBI.
ET GN. SVLPITIO LVCCONI PATRI BIL-
LIENAE SAL. F. SECVNDAE MATRI.
Meminit autem huius nominis Billienae Sallustius in Iugurtha, licet ibi corruptè legatur Lucium Belligerum, vel vt alij, sed malè habent, textus, Belliginum. L. Billieni igitur legendum est iuxta veterum codicum veram lectionem. & fortè ille Lucius Billienus fuit pater L. Billieni, de quo Cicero Philippica secunda mentionem facit, an haec Billiena mulier fuerit ex familia eorum, quos nominaui, incertum est. Crediderim tamen fuisse, cùm antiquissimum sit hoc monumentum, ex omni parte elaboratum. Nam iunctae manus & catulus illos summa fide inuicem vixisse ostendunt. moderationem autem semper obseruasse argumento est taurus, qui semper pro temperantia apud Orum Apollinem in Hieroglyphicis habetur. cùm id animal foeminae, postquàm coitum concepit, auersetur. Leones autem arietinis capitibus insidentes, mulierum pudicitiae custodiam adhibendam indicant. Est enim aries leuitatis stultitiaeq́ue symbolum, & ideò foeminis congruit, Leo verò custodiae Typum gerit: quoniam id animal apertis oculis dormit. Proptereà etiam pro foribus templorum apponi solent. cuius ei idem Orus est autor, & Alciatus in emblematis, & Pierius Varianus in Hieroglyphicis. quod modò ad iunctas manus spectat me-