92.
bertus occidere possit, quod sibi durũ esse videtur. Nam cuius famae multò magis vitae parcendum est, quo loco videtur Papinianus vitam ipsam quasi honori praeponere, quod tamen hodie apud nonnullos non admitteretur. Sed sic resolui facillimè posse puto, si prohibetur libertus famam & honorem sui patroni laedere, quae quidem res est maxima, capitalis, & preciosa. Quantò magis vitae ipsius domini erit parcendum, etiamsi liberti vxorem corruperit? cùm quòd est maius remittitur, minus tantò magis remitti debeat. quod tamen durum est, ac penè iniustum Sed de hac re amplius deliberandum. Illud in praesentia dignum annotatu non omittam, quod vetustae marmorum inscriptiones, primo versu habent, ob
HONOREM.
quòd scilicet cenotaphium indicat. Honorarium autem tumulum Suetonius Tranquillus appellat in Claudio, quam rem Magnus Alciatus obseruauit lib. Parergôn x. capit. xij. in elogijs etiam veteribus Mediolani, quae idem Maximus Alciatus in libellum redegit, ac commentatus ast, sed nondum edidit haec inscriptio fuit.
D M
IN HONOREM.
MAXIMIAN MAXIMAE CALVINI. F.
MAXIMVS MATRI INCOMPARABILI.
Apud Iureconsultos saepè huius dictionis ob Honorem, mentio est lib. Pandectôn. L. capit. de pollicitationibus, Vlpianus in l. j. Sed siquidẽ ob honorem promisserit decretum sibi, vel decernendum, vel ob aliam iustã causam, tenebitur ex pollicitatione. idẽ illud constitutum est, vt si ob honorem pollicitatio fuerit facta, quasi debitum exigatur. Sed caeptum opus, licet nõ ob honorem promissum, perficere promissor cogetur, sicq́ue est constitutum. Idem Vlpianus, Toties locũ habet diminutio pollicitationis in persona haeredis quoties non est pollicitatio ob honorem facta. Caeterùm si ob honorem facta sit: aeris alieni loco habetur, & in haeredum persona non minuitur. si quis pecuniam ob Honorẽ promisserit, caeperitq́; soluere, eum debere quasi caepto opere, Imperator rescripsit. Non tantum Masculos, sed etiam foeminas, si quid ob Honorem pollicitatae sunt, debere implere, sciendum est. Modestinus eodem lib. & titulo. Ex pollicitatione, quam quis ob Honorem apud Rempublicam fecit, omnimodò insolidum tenentur ipse & haeres eius. idem in l. si quis ob Honorem. & ibidem Pomponius, & Papyrius. quod verbum toties repetitum, spectare non solùm ad sepulchraria sed etiam ad quicquid famae viuentium pertinens est crediderim. illud sciendum extra portam Capenam fuisse lucum Honoris, quod Marlianus lib. v. cap. xxvij in Topographia Romae refert. Sed de Honore & Virtute haec satis.