Full text: Landi, Constanzo: IN VETERVM NVMISMATVM ROMANORVM MISCELLANEA EXPLICATIONES

84.

patre Titi Gracchi, & conditam & dedicatam, cuius atrium ab Haelio Paeto, & Gornelio Cethaego fuit refectum, & ampliatum, quod verò à Suetonio tradit in Augusto Asinium Pollionem atrium liber tatis extruxisse, de alio atrio intelligendum esse existimat, idem Marlianus, propterea quòd multo tempore pòst fuit Asinius Pollio, cui opinioni assentiri videtur Liuius lib. V. Dec. V. vbi inquit, Haec inter ipsos disceptata, postremò eò descensum est, vt ex quatuor vrbanis tribubus, vnam palàm in atrio Libertatis sortirentur. Quae omnia Marliani verba hic posuisse volui, propterea quod & Lilius Giraldus noster, cui aliquando copiam cius Topographiae Romae feci, eo anno, quo impressa fuit, eadem penè dicat. Libertatis meminit & Cicero pro domo sua, ad pontifices, & Dion lib. xliij. histor. Libertatis indicium fuisse pileum, vnde & qui serui donabantur libertate, pileum gestabant capite raso, quod & nos in enarrationibus nostris in Ius ciuile explicauimus, quo etiam loco posui emblema nostri Alciati vbi in carmen redegit Nomisma à Brutis effictum, in quo signum erat tale, pileus duobus pugionibus impositus, quae res primùm est annotata à Politiano in Miscellaneis, vt à me aliàs in exercitationibus Iuris ciuilis est annotatum. in Neruae Caesaris Augusti, Nomismate aereo, fuit in altera parte effigies ipsius Neruae, cum his notis, Imp. Nerua. CAESAR AVG. P. M. TR. PL. COS. II. PP. in auersa parte haec erant verba, Libertas Publica S C. & erat ibi imago Libertatis stantis in lacinia in dextra pileum, in laeua hastam tenentis, & haec quidem duo Nomismata ostendit mihi cum alijs multis aureis, argenteis, & aereis, vir cultus & elegans, & antiquitatis maximè studiosus M. Antonius è familia Maximorum Patauimus, cum quo intercessit mihi amicitia incundissima, cùm Alexander Bassianus, Patauinus, idem familiaris meus, antiquitatis obseruator summus, ad eius domum mecum contendisset. est Graecis (vt etiam hoc addam huic expositioni) ἐλευθέρια Libertatis Dea, de qua Plautus in Sticho, & in Persa, Basilicè Eleutheria agito. Eleutheria festa erant Graeca, quae celebrabantur in honorem Iouis Eleutherij. quem & σωτήρα id est, liberatorem, vocabant. Celebrabantur haec in Syracusijs Tarenti, apud Plateenses in Caria, in quibus nec heris in seruos, & magistratui in maleficos animaduertere licebat, vnde Eleutheria à libertate dicta, de porticu Eleutherij Iouis, qui Athenis fuit, meminit Plato in Theagenam. Constat treis fuisse Athenis celeberrimas porticus, porticum Iouis, Eleutherij, & alteram, quae Basileos dicebatur, Tertiam quae ἁνακτίος dicta fuit ob imaginum varietatem ποικίλη, id est, pecile. Hanc porticum pinxit Polignotus Thasius, vt Plinius refert lib. XXXV. cap. ix.
H CALI


Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer