Full text: Landi, Constanzo: IN VETERVM NVMISMATVM ROMANORVM MISCELLANEA EXPLICATIONES

80.

uersus L. Pisonem meminit his verbis
Note: Further links to external Census database:

  · Census ID10053428: »Denarius of L. Calpurnius Piso Frugi (Apollo / Horseman, RRC 340.1) (owner: L. Scota Tuisca) «

, Irrisa est à te paulò antè M. Pisonis cupiditas triumphandi, à qua te longè dixisti abhorrere, qui etiãsi minus magnum bellum gesserat, istũ honorem emendum non putauit puer eruditior quàm ipse. Asconius Paedianus dum hęc verba interpretatur, haec ait, Quis hic M. Piso fuerit credo vos ignorare, fuit autẽ (vt puto iam vos dixisse) P. Piso eijsdem temporibus, quibus Cicero, sed tanto aetate maior, vt adulescentulum Ciceronẽ pater ad eum deduceret, quod in eo etiam quaedam vitae similitudo, & multae erant literae. Orator quoque frequentior habitus est, biennio tamen serius, quàm Cicero consul fuit. Triũphauit proconsul de Hispania Q. Hortensio, Q. Metello Cretico Coss.ante Ciceronis consulatum. Quibus verbis videtur innuere hunc M. Pisonem, qui est in Numismate. Quod autem sit verbum illud in numo
Note: Further links to external Census database:

  · Census ID10053428: »Denarius of L. Calpurnius Piso Frugi (Apollo / Horseman, RRC 340.1) (owner: L. Scota Tuisca) «

, FRVG. illud sciendum quod narrat idem Asconius in eadem oratione contra L. Pisonem in principio, super illis verbis, ore ipso patriam aspernaris, oratione genus, moribus nomen. Tametsi illa oratio inscribitur in L.Pisonem, tamen hũc Pisonem ex ea familia esse, quae Frugi appellata sit, & ideo Ciceronem dicere adspernari eum moribus nomen, & sic notandum est hoc loco, Pisonem hunc M. fuisse ex familia illa, quae FRVGI appellabatur, ideò posita verba illa FRVG. An verò hic M. Piso frugi fuerit ille, de quo Cicer. testimoniũ adduximus, intertum apud me est. coniectura tamen ductus illum fortè fuisse opinari possum. Pisonis autẽ Frugi meminit Cic. lib. iij. Tusculanarum quaestionum, vbi de frugalitatè disserit, illud dicens, etiam frugi homines Graecos appellare χρησΐμους, id est, tantummodo vtiles. hinc frugalitas à fruge, qua nihil melius è terra, eius contrariũ nequitia, ab eo quod nequidquam est in tali homine ex nihilo dicitur. De Pisone etiam Frugi meminit idem Cicero in oratione pro M. Fontteio, qui vir tanta vitute atque integritate fuit, vt optimis illis temporibus, cùm hominem inuenire nequam non posses, solus tamen Frugi nominaretur. quem Gracchus inimicus coactus fuit appellare Frugi. Huius M. Pisonis, cognomẽto Frugi, magna & praeclara in Rempublicam exstiterunt officia. Huius vxor (vt ex oratione in Lucium Pisonem apparet) fuit filia Ciceronis. Nam Cicero repudiata Terentia vxore prae diuitem puellam in vxorem senex duxit. filiam suam, quae prius Pisoni frugi nupserat, illo defuncto, in vxorem dedit Lentulo, vt narrat Plutarchus in vita Ciceronis, quod etiam interpretes orationis in L.Pisonem annotauerũt super illis verbis, Genero meo, Propinquo tuo. non tamen Plutarchum nec alium quemuis citantes auctorem.
TATII


Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer