Full text: Landi, Constanzo: IN VETERVM NVMISMATVM ROMANORVM MISCELLANEA EXPLICATIONES

77.

nus libro, qui inscribitur Mithridaticus, vbi narrat Pompeiũ cognomento Magnum cum Areta Nabathaeorum rege bello contendisse
Note: Further links to external Census database:

  · Census ID10053421: »Denarius of M. Scaurus and P. Hypsaeus (Camel / Jupiter, RRC 422.1a) (owner: L. Scota Tuisca) «

. meminit eiusdem etiam paulò pòst, cùm describit triumphũ Pompeij Magni, in quo erãt & reges bello superati. Tygranes Armenius, Atroces Hiberus, Orizes Albanus, Darius Medus, Areta Nabathaeus, & Antiochus Comagenus, & haec de Areta rege. currus tractus à quatuor equis, ab imaginéq; rectus. Triumphus esse potest ex capto Priuerno, vel ex captiuitate regis Aretae designatus. quòd autem ante pedes equorum se forficis instar praebet videndum, id existimo factum ad retinendum cursum equorum, tanquàm sit meta cursus. literae
Note: Further links to external Census database:

  · Census ID10053421: »Denarius of M. Scaurus and P. Hypsaeus (Camel / Jupiter, RRC 422.1a) (owner: L. Scota Tuisca) «

, HYPSAEVS AED. CVR. an illum Hypsaeum denotent, cuius meminit Cicero lib. epistol. famil. j. prima epistola Publio Lentulo scripta, vbi dicit, Libonis & Hypsaei non obscura concursatio & contentio, mihi non satis liquet: crediderim tamen eundem esse ex coniectura. Nam Asconius Paedianus in oratione pro Milone eiusdem sic meminit. non tamen quòd appellet eum Aedilem curulem, prout est in numo. inquit igitur Pedianus, Inter candidatorum Hypsaei & Milonis manus in via sacra pugnatum est. Meminit & de Hypsaeo consule Plutarchus in vita Pompei Magni his verbis. Post paucos dies Hypsaeus vir consularis Iudicium vitans cognito Pompeium ad caenam laetum proficisci, eius genibus accubuit, eúmq; obsecrare caepit. Sed Pompeius eum cum fastu praeterijt, illum, inquiens sibi caenam disperdere, aliúdq; conclusit nihil &c. hinc illud considerandũ, imaginem genuflexam ad Hypsaeum hunc etiam referri posse, qui vt in imo numi margine scriptum adparet consul fuerit. Sic enim literae leguntur. HYPSAE. COS. quòd autem inscriptio sit in numo
Note: Further links to external Census database:

  · Census ID10053421: »Denarius of M. Scaurus and P. Hypsaeus (Camel / Jupiter, RRC 422.1a) (owner: L. Scota Tuisca) «

. CAPTO PRIVER. id totum ex Liuiana historia petendum est lib. viij. decadis primae, vbi narratur bellum à Romanis contra Priuernates initum. consule L. Plautio Venace, qui ad id bellum missus à Senatu Romano fuerit. qui demum donati ciuitate Romana fuerint. eorum dux Vitruuius Vaccus in eo bello fuit, cuius postea aedes dirutae, publicatóq; solo, Vacciprata appellata sunt. bona eiusdem Semoni Sango cõsecrata. illud hic magni animi principis Priuernatum exemplum non praeteribo, cùm liberè id dictum ac responsum, in causa fuerit. vt Romani à pena Priuernates liberarent, eósq; ciues Romanos facerent. Interrogatus igitur vnus ex legatis Priuernatibus à quodam, quámnam poenam meritos censeret Priuernates, eam, inquit, quam merentur, qui se libertate dignos censent. Sed & cõsul Lucius Plautius Venox, cum hoc feroci responso inferiores factos videret eos, qui ante Priuernatium causam impugnabant, vt ipse benigna interrogatione mitius responsum eliceret. quid si poenam, inquit, remittimus vobis, qualem nos pacem vobiscum habituros speremus? Sibonam dederitis, respondit, & fidam & perpetuam, Si malam, haud diuturnam. Cuius historiae & liberè dicti meminit, & Valerius Maximus lib. vj. cap. ij. vbi quae liberè dicta aut facta sunt, recenset. & haec ad
G 3 hoc


Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer