Full text: Landi, Constanzo: IN VETERVM NVMISMATVM ROMANORVM MISCELLANEA EXPLICATIONES

72.

73.
C. PLOTII TRIVMVIRI
NVMISMA.


    P. BEMBVS Cardinalis epistolarum ab se elegãter scriptarum, altero volumine, quas Latinè ad familiares scripsit Bernardino Sandrio locum quendam Cicer. explicans, inquit, est apud me nummus aereus perãtiquus
Note: Further links to external Census database:

  · Census ID10056210: »As of Augustus / SC (RIC 389) (owner: C. Landi)«
  · Census ID10056444: »Dupondius of Augustus (Corona Civica / SC, RIC 388) «

ita scriptus. C. PLOTIVS III VIR A. A. A. F. F. hoc est, auro, argento, aere flando ferundo. monetalium Romae fuit magistratus, qui curam cudendae monetae. haberent. hi Triûmuiri erant, de quibus meminit Liuius lib. 3. decadis iij. & lib. iiij. & vj. eiusd. dec. tertiae. meminit & Pomponius Iuriscõsultus in l. ij. ff. de origine iuris his verbis, Eodẽ tempore constituti sunt triûmuiri monetales aeris, argenti, auri flatores. Sed & Cicero lib. vij. epistolarum familiarium epistola ad Trebatiũ, treuiros (inquit) vites censeo. audio capitales esse. mallem auro, argento, aeréque essent. idem meminit & lib. 10. ad Atticum. P. Crinitus lib. xvij. de honesta disciplina cap. vij. hunc locum seu has notas prius exposuit. quo loco ad tribunos signandi nummi potestatem relatam ex legibus decemuir alibus probat. interim ego ex his sic illustrari posse locum Horatij in odis opinor, ea nempe ode, vbi ita prosequitur nauem, qua Virgilius Athenas ferebatur, Illi robur & aes triplex circa pectus erat, qui fragilem truci commissít pelago ratem Allusisse enim videtur Horatius ad has notas in his verbis triplex aes. Sed hic & illud afferam, cùm ad rem faciat, officinam Monetae iuxta aedem Saturni (Plutarcho auctore in problematis) in qua adseruabatur aerarium Romanum, nõ longe à templo Antonini fuisse, nam vt ait Marlianus in Topographia vrbis Romae, ibi vidimus effodi magnam aereorum nummorum copiam. quare multis uisum est, non leue argumentum, ibi fuisse monetae officinam, à capitolio vna cum aerario hunc in locum translatam. Alexãder ab Alex. lib. iij. genial. dierum cap. xvj. sic de triûmuiris monetalibus loquitur, Nec me praeterit post Cannensem cladem propter ingruentem aerarij & militum inopiam triûmuiros conquirendae pecuniae monetales seu mensarios creatos fuisse. aeris, argenti, atque auri flatores, quorum munus erat numismata probi auri & argenti iustíque ponderis examinare, & alios legendae iuuentutis, qui militię idoneos per oppida conquisitos ascriberent. quod quidem ingruente bellorum tumultu, saepe fieri animaduertimus. haec ille. sed nullo (vt eius est mos) vnquã citato aucto re. Sed nõ omittendũ quemadmodum in Iulij Caesaris argenteo nũmo
Note: Further links to external Census database:

  · Census ID10018790: »Denarius of C. Cossutius Maridianus (Head of Caesar / C. Cossutius Maridianus, RRC 480.19)«

haec erat inscriptio C. COSSVTIVS MARIDIANVS A. A. A. F. F. Sed in duobus nummis aeris
Note: Further links to external Census database:

  · Census ID10056453: »As of Augustus / SC (RIC 432)«


Augusti illae eaedem notae fuerunt, hoc pacto S. C. M. SALVIVS OTHO III VIR. A.A.A. F.F. & in
alio


Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer