Full text: Landi, Constanzo: IN VETERVM NVMISMATVM ROMANORVM MISCELLANEA EXPLICATIONES

71.

hoc est Scipionum. Paulus enim AEmylius deuicit Persen Macedonum regem. de quo Triumphauit, vt supra diximus. Cornelia autem ista habuit tres filios, duos scilicet, masculos, Paullũ, & Lepidum, & vnam filiam cuius nomen non ponit Propertius. hanc tamen fuisse tertiam possumus coniectari, cùm ista mulier Cornelia fuerit vxor Pauli AEmylij. Ideo dicit illis duobus carminibus,
Et tamen emerui generosos vestis honores,
Nec mea de sterili facta rapina domo.


   Nam ista dixit poëta, vt signaret matronalem vestem, quae mulieribus matronis quàm foecundis dabatur, quae trium liberorum factae essent matres, vt alias in meis iuris ciuilis exercitationibus annotaui. Ideo dixit, & Lepidum, & Paulum, & filiã vnam reliquisse, & haec satis sint ad hoc Numisma. & si prolixè satis disseruimus, in re enim penè ancipiti ita fieri opus fuit. Nos tamẽ verum elicuisse sensum eius nomismatis certiores facti sumus ex Propertij versiculis, & si aliqui in hoc numismate, ea parte, qua est inscriptio concordia puteal Liboni. velint appensas fuisse lyras duas, quae causidicos, si clientibus consultum vellent, congruentia susceptae materiae dicerent, ab ijs, quae incongrua & discrepantia essent, abstinerent, admoneret. & litigantes, vt concordiae memores essent, doceret. tale tamen numisma mihi videre adhuc non contigit. illud quidem vidi ab vtrisque lateribus putei duas situlas appensas praeseferens sigillum. quod autem pene oblitus fueram, quòd in numo sint tres imagines personarum, vna grandior, altera & altera pusillae, spectare puto ad triumphum AEmylij Pauli, quem (vt ait plutarchus) sequebantur regij nati, erãt autem masculi duo, & vna foemina. Deníque in hoc numo omnẽ pampam triumphi Pauli AEmylij, designari opinor. quam Plutarchus luculenter, & diligenter enarrat. vel quia ter triumphauit, ideo TER in numo positum.
G C. PLO


Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer