Full text: Landi, Constanzo: IN VETERVM NVMISMATVM ROMANORVM MISCELLANEA EXPLICATIONES

70.

Aera Numantinos regna loquuntur auos.
Altera maternos exaequat turba Libones.
Et domus est titulis vtraque fulta suis.

Et paulò pòst,
Iungar Paule tuo sic discessura cubili,
In lapide hoc vni nupta fuisse legar.

Etiam paulò pòst illud,
Nec te dulce caput mater Scribonia laesi
In me mutatum quid nisi fata velis?

Et paulò pòst illa faciunt carmina,
Te Lepide, & te Paule meum post fata leuamen
Condita sunt vestro lumina nostra sinu.
Vidimus & fratrem sellam geminasse curulem
Consule quo facto tempore rapta soror.
Filia tu speciem censurae nacta paternae
Fac teneas vnum, nos imitata, virum.
Et serie fulcite genus, mihi cymba volenti
Soluitur aucturis tot mea fata malis.
Haec est foeminei merces extrema Triumphi
Laudat vbi emeritum libera fama rogum.
Nunc tibi commendo, communia pignora, natos,
Haec cura & cineri spirat inusta meo.
Fungere maternis vicibus pater, illa meorum
Omnis erit collo turba ferenda tuo.
Oscula cùm dederis tua flentibus, adijce matris:
Tota domus coepit nunc onus esse tuum.


   Et haec quidem ad rem, ne totam elegiam hic subscribã, hic est ille lepidus, & Paulus, hic sunt illi Libones, hic Scribonia, hic filia nacta speciem censurae paternae, haec deniquae omnia Propertiana ad Numisma suprascriptum faciunt, si quis penitius rem vniuersam introspiciat. Nam vxor istius Pauli vocata fuit Cornelia, quae fuit filia Scriboniae, quam Scriboniam accepit in matrimonium Augustus, & ex ea filiam Iuliam suscepit, quae Scribonia, authore Tranquillo, antè fuerat nupta duobus Cõsularibus, & ex altero erat mater. Nã Tranquillus ait hanc Corneliã fuisse illã Scriboniae filiã ex viro consulari, ex quo fuit mater, vnde nunc sororem suam appellat Cornelia ipsam Iuliam filiam Augusti, quoniam ambae ex matre Scribonia erant pro creatae. Hinc Propert. fit Iucidior. Cornelia ista vxor Pauli, cuius extat haec elegia Propertij, habuit Scriboniam matrem ex Libonum familia honorata & splendida, ex qua fuit is Libo, qui Tribunal, sedemq́; Praetoris prope arcum Fabianũ collocauit, quod ab eius nomine dictum est puteal Libonis: de quo suprà in interpretatione cuiusdã Numismatis à me facta fuit mẽtio. Nimirũ igitur, si dixi in alio numismate extare illa verba seu inscriptionem, PVTEAL SCRIBON. LIBO. Paulus autem iste maritus Corneliae fuit ex gente Aemilia
hoc est


Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer