Full text: Landi, Constanzo: IN VETERVM NVMISMATVM ROMANORVM MISCELLANEA EXPLICATIONES

69.

Lusitanis triumphauit, nécnon de Persa rege, vt asserit Val. Max. lib. j. de ominibus. qui refert eundem Paullum habuisse filiam paruulam nomine Tertiam, quae cùm catellum nomine Persam mortuum deploraret, omine arrepto statim erectum in spem clarissimi triumphi eundem Paullum. Vide Plutarchum in vita Paulli Aemilij & Ciceronẽ in libris de Diuinatio. Marcus autem AEmilius Lepidus creatus fuit Pontifex, cui fuit simultas cum M. Fuluio Flacco nobiliori, quòd M. Lepidus diceret se à Fuluio certo consulatu deiectum, Q. Metellus Caecilius verba fecit inter principes Senatorum, que Liuius narrat lib. x. Decad. quartae Quibus verbis excitati ad Concordiam dextras fidémque dedere, mittere verè ac finire odium. De hac re etiam Aulus Gellius meminit noc. Atticarum lib. xij. cap viij. postea collaudantibus cunctis hoc factum, ambo deducti funt in Capitolium. M. Aemilio Lepido, qui bis consul augúrque fuit, vt Liuius lib. 3. decad. 3. meminit, filij tres Lucius, Marcus, Quintus, ludos funebres per triduum & gladiatorum paria duo, & xx. per triduum in foro dederunt. Quod autem in numo sit (concordia) referri potest ad pacem & concordiam M. Aemilij Lepidi cum M. Fuluio nobiliori, vt suprà dixi. quòd sit verbum TER. ad Tertiam Pauli Aemilij filiam, de qua superius rettuli, quis posset referre non ineptè, sed fortè Paulum Aemilium, cuius extat vita apud Plutarchum verius quis fuisse in hoc numismate intellexerit, vt Lepidus exponatur pro Aemilio, Graeci enim lepiditatem sermonis (vt inquit) Plutarchus, ἀιμυλίαν vocant, facundiamque, & veteres per iota simplex scribebant. Cùm Graeci per i, tenue, vnde ea vox accepta est, designent. Politianus in lib. j. Episto. ad Pomponium Laetum, scribens super Panthei testudine ait Aimilium, non Aemilium fuisse scriptum. & in marmorea tabula Romae inuenta. Sed aliquis diligentior in veterum Numismatis interpretandis subtilius, ac certius declaret, mihi satis fuerit aliqua ostendisse si non idonea ad hoc exponendum numisma, saltem, quae lectorem, non fastidiant, nec penitus Romanae historiae ignarum abire sinant. Ego tamen (vt veriora afferam quaeq́ue magis verisimilia sunt) existimo, has imagines, quae in numismate fuerunt sic sculptae, designare omnem historiam, quam Propertius elegantissimus poëta, in fine operis describit. Dum facit, vt vxor Paulli mortua, ad ipsum Paullum loquatur, vt lachrymas in funere suo cohibere velit sic,
Desine Paulle meum lachrymis urgere sepulchrum
Panditur ad nullas ianua nigra preces.


   Et Paulò pòst ait.
Quid mihi coniugium Pauli? quid currus auorum
Profuit? aut famae pignora tanta meae?

Et infrà
Si cui fama fuit per auita trophoea decori,

Aera


Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer