67.
68.
PAVLI LEPIDI
CONCORDIA.
BERNARDINVS
Locheta Papiensis, impressoriae artis magister diligens, amicúsq; meus, attulit his diebus, cùm Ficini essem, mihi tres argenteos numos veteres, illos quidem pulcherrimos, quiq́; adeo illucebant, irradiabantq́;, vt nuper cussi viderentur. Hos ego cùm manibus meis versarem incredibili voluptate, illud primum occurrit, quod in vno ex his dignum annotarem: nempè verbum, seu nomen Paulli, quod contra vulgi opinionem scriptum esset, duplici longa litera. Erat autem in nomismate
Note:
Further links to external Census database:
· Census ID10056208: »Denarius of P. Lepidus (Head of Concordia / Trophy, RRC 415.1) (owner: B.L. Papiensis)«
imago Paulli Lepidi cum galea in capite, in vna parte cum hac inscriptione,
PAVLLVS. LEPIDVS CONCORDIA.
in altera numismatis parte fuit Trophaeum, cui vir applicabat manum, erant & ibi tres imagines personarum, grandior vna cum duabus pusillis hac nota,
TER.
in alio numo argenteo
Note:
Further links to external Census database:
· Census ID10053445: »Denarius of P. Lepidus and L. Scribonius Libo (Concordia / Puteal Scribonianum, RRC 417.1b) (owner: R.L. Papiensis)«
, quem mihi ostendit percolendus Raphael Leonas Papiensis, regularium canonicorum ordinis scu congregationis Lateranensis, fuit in altera parte
PIETAS
, cum his verbis,
PAVLLVS LEPIDVS, CONCORDIA.
in alia parte putealis forma, cum his notis,
PVTEAL, SCRIBONI, LIBO.
Vide Plutarchum in vita paulli AEmilij. Quòd autem Paullus duplici longa litera apud veteres scriberetur, elegans mensa marmorea Mediolani ad Babile Vrsiorum Templum adhuc indicat hoc pacto inscripta,
P. VRSIO SEX. F. POLLIONI PATRI VETTIAE LEPIDAE MATRI P. VRSIO P. F. PAVLLO V-I. VIR. IVN. FRATR. CVR. AER. P. VRSIO ELAINO. L. PIISSIMO VRSIA P. F. PRISCA.
Hunc tumulum in elogiis suis Alciatus noster inseruit, vbi etiam dictionem Paulli animaduertit, ideo nos lubentius hîc adduximus eundem tumulum, vt videant Antiquarij quàm bellè conueniant inter se Numismata, & marmora veterum. Idem Alciatus in expositione huius tumuli à me citati, refert, à se obseruatum fuisse Paullum cum duplici longa litera scribi in Pomponij Laeti autographis. Sed quòd in hoc numismate sit Paulli lepidi mentio, puto fuisse Marcum AEmilium Lepidum & L. AEmilium Paullum, qui ambo consules fuerunt, & praetores, vt in tertia, & quarta, & quinta Dec. apud Liuium legimus. Lucius autem AEmilius Paullus fuit Marci AEmilij Lepidi filius vt testis est idem Liuius lib. x. Decad. iiij. Paullus huius L. Paulli filius, vt plutarchus in vita Paulli AEmilj narrat, de