66.
Sensus autem est de lepore, qui canem effugiens venaticum, & in mare prolapsus, à cane marino discerptus est. Ad hoc sic allusit Ausonius Gallus poëta,
Trinacrij quondam currentem in littoris ora:
Ante canes leporem, coeruleus rapuit.
At lepus: In me omnis terrae pelagi [?] ruina est.
Forsitan & coeli, si canis astra tenet.
Ast videamus etiam aliud Epigramma in laudem Germanici, vt hoc Numisma tuum etiam locupletiore lectione exornemus, testimonióque Graecorum poëtarum gloriam illustrissimi viri augeamus.
Ἔις Γερμανικὸν Βάςςου.
Οὔρεα πυρηναῖα, καὶ αἱ βαθυάγκεες ἄλπεις,
ἁὶ ῥήνου προχοὰς ἐγγὺς ἀποβλέπετε,
μάρτυρες ἀκτίνων, γερμανικὸς ἃς ἀνέτειλεν,
ἀστράπτων κελτοῖς πουλὺν ἐννάλιον,
ὅιυδ᾿ ἄρα δουπήθησαν ἀολλέες. εἶπε δ᾿ ἐνυὼ
ἄρεϊ, τοιάνταις χερςὶν ὀφειλόμεθα.
Hoc autem epigramma in Germanicum Drusi filium est scriptum, cuius sensus talis est (vt Opsopoeus vertit) allóquitur poëta montes Pyrenaeos, & Alpes, tanquàm testes virtutis & fortitudinis eius, per montes Pyrenaeos, Galliam intelligit: per Alpes Germaniam innuit. Et est hoc carmen omni ex parte elegantissimum. Et haec iam satis & supersint ad numisma tuum (mi Aimili Putee) explicandum, à me dicta. Quae tu, vtcunque sunt, boni consules, laborémque nostrum, propensamque meam in te voluntatem amabis. Vale pridie Calend. Februar. M. D. LVI. Ticini, & Iouio tuo me commenda.