65.
pta suspicione, aut fauore in Pisonem pronior diuersi interpretabantur, &c. Quae sequuntur, apud Cor. Tacitum, cuius verba hic etiam volui scripsisse, vt qualis fuerit Germanicus & quantus cognosceres, vtq́ue longiori vita dignum imperatorem, támque optimis literis institutum Caesarem plusculum amares. dignúmque, vt etiam ipse de se dixit, vt ignoti eius obitum defleant. Sed iam eius virtutis & altitudinis ingenij memoriam adhuc in libris Florentum, quae quodam epigrammate Graeco pro testimonio libro Graecorum epigrammatum primo extat, hic tibi subscribamus, vt inclytam virtutem nepotis diui Augusti ames, & venereris, simúlque imiteris. Haec enim exempla ad excitandam, & inflammandam iuuentutem nostri temporis mirum in modum congrua sunt, cùm & iuuenis alicuius principis & nobilis personam laudatósque mores, probatámque vitam, & optimè instituti adolescentis, studijsq́ue bonarum artium ornati repraesentamus indolem. Sic Ioannis Pici mirandulani principis ac comitis, cuius imago pulcherrima in musaeo nostro nos quotidie exuscitat ad bonas capescendas literas, ad studia literarum inflammare iuuentutem potest. Sic his temporibus Manauus Sabellus, Hieronymus Querceus, sic Baro Sfondratus, sic Triuultius Georgius. Sic & alij nobiles iuuenes, de quorum virtutibus, & studijs vbique est fama consentiens, & quae iam totam perambulat Italiam. Sed quid ego nunc currenti calcar addere studeo? cùm iam vrbis Placentinae omnes adolescentes nobiles assiduo studio, exercitióque disciplinarum non ignobili Aimilius Puteus ingenio miro praeditus non aequare solùm, sed superare credatur. Hoc igitur epigramma Graecum Germanici elegantissimum, ac perargutum si à viris ciuilis studio vacabis legito.
Γερμανικοῦ Καίσαρος.
Οὔρεος ἐξ ὑπάτοιολαγὼς πέσεν ἔς ποτεβένθος,
ἐκπροφυΤεῖν μεμαώς τρηκύν᾿ ὀδòντακυνός.
ἄν οὐδ ὡς ἢλυξε κακὸν μόρον. αὐτίκα γαῥ μὶν
ἐινάλιος μάρψας, πνέυματος ὠράνιδεν.
ἐκ πυρὸς ὡς ἀινῶς πέδες ἐς φλόγας. ἦρασε δαίμον
κήν ἁλὶ, κήν χέρσω, θρέψε κύνεαστι βορην.
Τοῦ ἀυτοῦ.
Ἕκ κυνὸς εἷλε κύων με. τί τὸ ξένον. ἐις ἐμὲ θῆρες
ὑγροὶ, καὶ πεξοὶ, θυμὸν ἔχουσιν ἕνα.
αἰθέρα λειπὸν ἔχοιτε λαγοὶ βατόν. ἀμà φοβοῦμαι
οὐρανὲ, καὶ σὺ φέρεις ἀστερόεντα κύνα.