Full text: Landi, Constanzo: IN VETERVM NVMISMATVM ROMANORVM MISCELLANEA EXPLICATIONES

64.

dum adloquutum fuisse refert Cor. Tacitus. lib. ij. Si fato concederem, iustus mihi dolor, etiam aduersus deos, esset, quòd me parentibus, liberis patriae intra iuuentam praematuro exitu raperent. Nunc scelere Pisonis & Plancinae interceptus vltimas preces pectoribus vestris relinquo, referatis Patri ac Fratri quibus acerbitatibus dilaceratus, quibus insidijs circumuentus miserrimam vitam pessima morte finierim, si quos spes meae, si quos propinquus sanguis, etiam quos inuidia erga viuentem mouebat inlachrymabunt, quondam florentem, & tot bellorum superstitem muliebri fraude cecidisse. Erit nobis locus querendi apud Senatum, inuocandi leges. Non hoc praecipuum amicorum munus est, prosequi defunctum ignauo questu: sed quae voluerit meminisse, quae mandauerit exequi. Flebunt Germanicum etiam ignoti. Vindicabitis vos si me potius, quàm fortunam meam fouebatis. Ostendite Populo Romano Diui Augusti neptem, eandémque coniugem meam. Numerate sex liberos. misericordia cum accusantibus erit, fingentibúsque scelesta mandata, aut non credent homines, aut non ignoscent. hactenus amicos adlocutus Germanicus. Iurauêre amici, dextram morientis contingentes, spiritum antè, quàm vltionem amissuros. Tum ad vxorem versus, Per memoriam sui, per communes liberos orauit, exueret ferociam, saeuienti fortunae summitteret animum, non regressa in vrbem aemulatione potentiae, validiores incitaret. Haec palàm & alia secretò, per quae ostendere credebatur metum ex Tyberio. Neque multò post extinguitur ingenti luctu prouinciae, & circuniacentium populorum, indoluêre extrae nationes, regésque, tanta illi comitas in socios, mansuetudo in hostes, visúque auditúque venerabilis, cùm magnitudinem & grauitatem summae fortunae retineret, inuidiam & adrogantiam effugerat. Funus sine imaginibus & pompa: per laudes & memoriam virtutum eius celebre fuit. & erant qui formam, aetatem, genus mortis, ob propinquitatem etiam locorum, in quibus interijt, Magni Alexandri fatis adaequarent. Nam vtrunque corpore, genere insigni, haud multum triginta annos egressum, suorum insidijs externas inter gentes occidisse. Sed hunc mitem erga amicos, modicum voluptatum, vno matrimonio, certis liberis egisse. neque minus praeliatorem etiam si temeritas abfuerit, praepeditúsque sit perculsas tot victorijs Germanias seruitijs premere. quòd si solus arbiter rerum, si iure & nomine regio fuisset, tanto promptius adsecutum gloriam militiae, quantum clementia, temperantia, caeteris bonis artibus praestitisset. Corpus antè, quàm cremaretur nudatum in foro Antiochensium, qui locus sepulturae destinabatur, praetulerítne veneficij signa parum constitit. nam vt quis misericordia in Germanicum, & praesum-
F 2 pta


Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer