Full text: Landi, Constanzo: IN VETERVM NVMISMATVM ROMANORVM MISCELLANEA EXPLICATIONES

63.

buit in matrimonio Agripinam M. Agrippae & Iuliae filiam, & ex ea nouem liberos tulit: sed haec iam de Germanici vita satis. Suetonium enim legere mi Aimili per te poteris, qui de hoc alia quaedam praeclara refert, & si me amas, omnino leges. digna enim sunt huius optimi Caesaris omnia gesta, vt legantur. Sed in Numismate illud animaduertendum, in posteriori parte: quòd Germanicus non fuit Augustus, non enim succescit in imperio post Octauianum Augustum. nec Germanicus Augustus vnquam fuit dictus, apud quem summa Reipublicae deferebatur. Nam Germanicus nunquam dominationem assumpsit, & si pertinacissimè in excessu Octauij Augusti, legiones recusantes Tyberium, Germanico deferre vellent. Solo itaque Imperatoris nomine decoratus fuit Germanicus, vt etiam Alciatus senior in annotationibus in Cor. Tacitum obseruauit, qui inter Caesares, Imperatores, & Augustos multum interfuisse disserit: hoc pacto, Caesares dicti, qui Augustae maiestatis haeredes designati essent, administratione rerum illis interdicta, nisi fortasse prouinciam, Augusti iussu, administrandam haberent. Hinc nulla eis donatiui militibus dandi facultas erat. In comitatu eos solùm habebant, quos princeps tribuisset. Paulò maior imperatoris dignitas, qui licet infra Augusti fastigium positus, eiúsque arbitrio bella gereret, summam tamen potestatem in magistratus, atque milites habebat, iúsque illi indicendi belli erat. Haec Alciatus ex Ammiano Lampridio, & constitutionibus, cuius rei idem in historia patriae meminit. Quae volui dixisse, vt tibi constet Germanicum non vocatum fuisse Augustum, nisi concedamus illi fuisse hoc nomen ab Augusto Octauiano concessum, quia illum valde Octauianus dilexerit, vt etiam diu cunctatus sit, an sibi successionem destinaret: ideo Tyberio adoptandum dederit. Verius igitur in nomismate ego legerem, interpretarérque quòd illae notae, Caesar Augustus Germanicus, Pontifex Maximus, Tribunus Plebis, ad Caium Caligulam ipsius Germanici filium, qui post defunctum Tyberium in imperio successerit, spectent: nam & ipse Germanicus vocatus fuit. Germanicus autem dictus ob Germaniam deuictam. vel quia primus ad exercitum, qui in Germania constiterat, imperator missus fuerit. Huic P. Ouidius Fastorum suorum libros consecrauit, vt ex his primis carminibus apparet,
Accipe pacato Caesar Germanice vultu
Hoc opus, & timidae dirige nauis iter.


   Illud autem sciendum Septembrem mensem Caium Caliculam in memoriam patris Germanici, Germanicum appellasse. Fessum autem morbo Germanicum adsistentes amicos hunc in mo-
dum


Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer