61.
62.
GERMANICI CAESARIS
NVMISMA.
IMAGO
illa, quae vix apparet in aereo numo
Note:
Further links to external Census database:
· Census ID10051177: »As of Caligula (Germanicus / SC, RIC 35)«
· Census ID10044356: »As of Claudius (Germanicus / SC, RIC 106)«
· Census ID10051192: »Dupondius of Caligula (Nero and Drusus riding / SC, RIC 34)«
, Germanici Caesaris ac Imperatoris extat, vt coniicere ex ipsis nutantibus literis potuimus, quae sic à nobis leguntur,
GERMANICVS CAESAR TI. AVG. F. DIVI AVG. N.
in tergo autem sic legimus
Note:
Further links to external Census database:
· Census ID10051192: »Dupondius of Caligula (Nero and Drusus riding / SC, RIC 34)«
,
CAESAR AVG. GERMANICVS PON. M. TR. P. S. C.
& vt aliquid de hoc Caesare dicere incipiam. Sciendum in primis est hunc Germanicum Cai Caesaris patrem, Drusi filium fuisse, & Antoniae iunioris, & à Tiberio Caesare patruo, Augusti iussu adoptatum, vt inquit Suetonius in Caligula, quod & Iustinianus Caesar legislator in elementis Institutionum lib. j. cap. de adoptionibus. narrat: his verbis, sic Diuus Augustus non ante Tyberium adoptauit, quàm is Germanicum adoptasset, vt protinus adoptione facta, inciperet Germanicus Augusti nepos esse. Quinquennio antè, quàm per leges liceret, & paulò pòst consulatum gessit, vt idem Suetonius narrat, missúsque ad exercitum in Germaniam, excessu Augusti nuntiato, legiones vniuersas imperatorem Tyberium pertinacissimè recusantes, & sibi summam Reipublicae deferentes, incertum constantia, an pietate maiore, compescuit. atque mox deuicto hoste, triumphauit. Consul deinde iterum creatus, ac priusquàm honorem iniret, ad componendum Orientis statum expulsus, cùm Armeniae Regem deuicisset, Cappadociam in prouinciae formam redegisset, annum aetatis agens quartum & trigesimum, diutino morbo Antiochiae obijt, non sine veneni suspicione. Nam praeter liuores, qui toto corpore erant, & spumas, quae per os fluebant, cremati quoque cor inter ossa incorruptum repertum est. cuius ea natura existimatur, vt tinctum veneno igne confici nequeat. Obijt autem Germanicus (vt asserit idem Tranquillus) Tyberij fraude (vt opinio fuit) ministerio & opera Gnei Pisonis. Omnes autem Germanico corporis, animíque virtutes, & quantas nemini cuiquam contigisse satis constat: formam, & fortitudinem egregiam: ingenium in vtroque eloquentiae, doctrinaeq́ue genere praecellens: beneuolentiam singularem, conciliándaeque hominum gratiae, ac promerendi amoris nimium, & efficax studium. Orauit causas triumphales, atque inter caetera studiorum monumenta, reliquit & comoedias Grecas Ha-