Full text: Landi, Constanzo: IN VETERVM NVMISMATVM ROMANORVM MISCELLANEA EXPLICATIONES

59.

ex fide veterum codicum pro stẽmatibus schemata legendum arbitratur. Nam veteres (vt inquit ille) pro ipsa graduum, vt ita loquar, arbore, cum imaginibus suis locis appositis id nomen accepêre. Plinius libr. xxxv. cap. iij. stemmata lineis discurrebant, ad imagines pictas, & reliqua quae eo loco doctissimè (vt solet) scribit ille. Sed vt designo Capricorni, quod in coelo extare sydus creditur, nonnulla ex authoribus annotem, hîc, quae Iulius Firmicus lib. iiij. Matheseos refert apponam, qui sic ait, Si quis medium caelũ in Capricorno habuerit, erit multis quotidianae vitae alimenta suppeditans. At si in horoscopo aliquibus vitae alimenta praestiterit, ipsi ei existent semper ingrati. dicitur etiam Capricornus domus Saturni & Martis exaltatio, vt illud apertèdetur intelligi, liberalitatem inter auaritiam & prodigalitatem constitui, amborúmque complexione cõflari. Macrobius in somnio Scipionis, Capricornum dixit portam esse deorum, qua scilicet animae immortalitate vestiendae ingrediuntur. per hoc igitur signum liberalitas demonstratur. Nam Capricornus xxij. syderibus integratur, cuius numeriratio speculantibus liberalitatem offert. quin & Capricorno genua tribuuntur, vt est apud Mallium hoc versu scriptum,
Capricornus vtrisque imperat in genibus.

   Vide apud Niphum Suessanum lib. j. de augur. & P. Crinitum lib. xj. de honesta disciplina, cap. ij. & de his hactenus.

60.
CONSTANTIVS LANDVS
COMES AEMILIO PVTEO SVO S. D. P.


    MISISTI his diebus proximis mihi numum aereum adeò antiquum, vt vix à me propter vetustatem legi potuerit, corrosis enim omnibus literis penè Delio natatore indigere videbatur, quod magis est, ne quidem vlla vestigia, cuius esset imago, apparebant. Ego tamen omnem ingenij & oculorum aciem, vt tibi in hoc placerem, intendi, quòd si in aliquo peccabimus, in errorémve (quod in his rebus facillimè euenire potest & solet) inciderimus, tu mihi hoc totum, quod à me erratum fuerit, condonabis, id enim tento nunc, vt potius tibi mei amantissimo amico, ac tanquàm fratri inseruiam, ac gratum faciam, quàm quòd velim ostentare ingenium meum, quod tenue ac imbecille est. Tu igitur mi Aemili hoc qualecunque breue scriptum in tuum numisma scholium boni consule. Si meliora posthac memoriae succedent, ad te mittemus. haec igitur lege.
Ger


Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer