Full text: Landi, Constanzo: IN VETERVM NVMISMATVM ROMANORVM MISCELLANEA EXPLICATIONES

57.

causae decernerentur, necesse erat illas tandem in quandam resolui cõsonantiam, & ad concordiam ex dissidentia partium iure ipso decidente lites, perduci ac peruenire. Nimirum si alio in nummo PAVLI LEPIDI scilicet, vbi verba sunt Liboni Scribon. Puteal. illae insint & literae. nempè CONCORDIA. & haec in hoc nummo satis &c.

58.
CAPRICORNI AVGVSTI
NVMISMA.


    IN nomismate Augusti
Note: Further links to external Census database:

  · Census ID10043040: »Denarius of Augustus / Capricorn (RIC 126)«

extat imago Capricorni cum his notis, AVGVSTVS. Augustus, vt inquit Alexander in Genialibus lib. iiij. cap. xv. vbi de varijs numismatum notis apud veteres recenset, Syderis Capricorni nota, sub quo in lucem aeditus erat, argenteum numum percusisse dicitur, ad quod allusisse videtur Maro in Georgicis lib. j. illo carmine,
Anne nouum tardis sydus te mensibus addas.

   Illud etiam apud Virgilium indictum non sinam, postquam non taedet nos tibi ò lector morem gerere in his, quae ad literas & studia literarum pertinent. cùm igitur Virgil. illud carmen affert,
An deus immensi venias maris: ac tua nautae
Numina sola colant. &c.


   Sciendum quod scribit Plin. lib. Natural. histo. ix. c. xvj. de augur. & pisciũ diuer. quòd Siculo bello ambulante Augusto in littore, piscis è mari exilijt & ad pedes eius iacuit. quo argumento vates spondere Neptunum patrem adoptato sibi Sex. Pompeio (tanta erat rei naualis gloria) sub pedibus Caesaris futuros, qui maria tempore illo tenerent. &c. quam rem & Suetonius Tranquillus in eius vita recenset: vt & de Capricorno idem Tranquillus his verbis, vt tota res liquidò constet. In secessu (inquit) Apolloniae Theogenis mathematici pergulam comite Agrippa ascenderat. cùm Agrippae, qui prior consulebat, magna & penè incredibilia praedicerentur, reticere ipse genituram suam, nec velle edere perseuerabat: metu, ac pudore, ne minor inueniretur, qua tamen post multas adhortationes vix & cunctanter edita, exiluit Theogenes, adorauítque eum. tantam mox fiduciam fati Augustus habuit, vt schema suum vulgauerit, numúmque argenteum nota syderis Capricorni, quo natus est percusserit. Et haec quidem Suetonius. vbi te admonitum volo in omnibus codicibus Suetonij pro schemate aut stemmate (legas vtrum volueris) mendosè, thema scriptum esse. Sic in lege penultima ff. de gradibus cognationum. subesse mendam admonuit noster Alciatus Praeceptor maximus lib. parergôn. ij. cap. xxx. vbi
ex fide


Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer