Full text: Landi, Constanzo: IN VETERVM NVMISMATVM ROMANORVM MISCELLANEA EXPLICATIONES

55.

lis ab vtroque latere appensis, vt ostentaret locũ vbi causae tractabãtur, ipsum iudicem praetorém que fuisse causarum. Hinc etiam crediderim familiam Puteorum, quae hodie in Italia est celebris, & praecipuè Placentiae est clara & nobilis, nomen originémque suam traxisse. Habebunt igitur Iulius Caesar, Petrus Marius, & Aemilius fratres tres ex familia puteorum adolescentes nobiles, vnde suam antiquitatem tueãtur, si huius vetustissimi numi sculpturam & sigillum adduxerint. cùm & ipsorum stemma gentilitium sit Puteus, seu forma Putei, quem duo leones rectis pedibus in planitie aurea amplectãtur. Apud Strabonem lib. xvj. Geograph. corum fit mentio de venatione Elephantorum ad Puteum his verbis, Vlterius est, vrbs Darabam & Elephatum venatio, quae ad puteum nominatur &c. De Tito Scribonio Libone Aedili curruli meminit Asconius Paedianns in oratione Ciceronis pro Cornelio quòd ex vtroque latere putei in numo ficti, appensę sint veluti duae situlae. Sorticulas duas fuisse puto, seu vrnulas, cistellá sue, ex quibus sortes suas iudices apud praetores exciperẽt. Huius moris meminit Paedianus in argumento diuinationis Ciceronis his verbis, In diuinatione, & in alijs maioribus vniuersi iudices in cistam tabulas simul conijciebant suas, eásque insculptas literas habentes, absolutionis siue condemnationis, cùm de alicuius capite agebatur, N. & L. ampliationis. His enim literis significabant, Non liquere. quod & alibi à Paediano dicitur. illud & à Paediano refertur dignum annotatu. Moris fuisse celebrata iudicũ reiectione, & haberi in officio praetoris, & in arca reponi nomina iudicum delectorum. reiectio ideo dicitur, quia cùm multi iudices in consilium à praetore suo iudicandi essent, qui quaestor fuisset publica causa (verbi gratia repetundarum ambitus, maiestatum) necesse fuerat eos, primùm de curia Senatoria conscribi cum Senatus iudicaret: deinde in vrnam sortito seu sortitio mitti, vt de pluribus necessarius numerus confici posset. Tertiò, id est, post vrnam permitti accusatori ac reo, vt ex illo numero reijciant quos putauerint sibi, aut inimicos, aut ex aliqua re incommodos fore. solet autem ex moribus ac fama iudicum, ex illorum, quos aut reijciebant aut retinebant Iud. voluntate coniecturam facere populus, qui causae suae confidere, qui corrumpere iudices vellet, reiectione celebrata, & in eorum locum, qui reiecti fuerant sub sortito praetore, alios, quibus ille iudicum legitimus numerus compleretur sufficere. Prima enim sortitio dicebatur, his perfectis iurabant in leges iudices, vt obstricti religione iudicarẽt. cùm iurassent omnes praeter ipsum praetorem, nomina eorum libellis (vt supra diximus) continebantur, & vbique habebantur, ne pro selectis iudicibus, vt fit in multitudine, aliqui suppositi corruptissimi iudicarent, itaque & praetoris tribunal, vt considerent indicatur praetori suo. Hactenus Paedianus. à quo quemadmodum fieret sortitio iudicum intelligi potest. Nec tantùm in cistella sortitiones fiebant, sed etiam sacra, vt Tibellus poëta lib. j. eleg. vij. vbi laudes Bacchi dicit, canit.
E 3 Et


Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer