Full text: Landi, Constanzo: IN VETERVM NVMISMATVM ROMANORVM MISCELLANEA EXPLICATIONES

53.

54.
SCRIBONIS LIBONIANI
PVTEAL.


    ARGENTEVM numum
Note: Further links to external Census database:

  · Census ID10053463: »Denarius of L. Scribonius Libo (Bonus Eventus / Puteal Scribonianum, RRC 416.1a) (owner: I. B. Pandolla)«

aliquando vidi apud ciuem meum Ioannem Bartholomaeum Pandollam seniorẽ, & filium eius Tyberium, cuius ex vna parte extabat Libonis Scriboniani imago his verbis caelata. BIBO BON. EVENT. In altera verò tribunal, supra quod est PVTEAL. infrà verò, SCRIBON. In alio numo Argẽteo
Note: Further links to external Census database:

  · Census ID10053445: »Denarius of P. Lepidus and L. Scribonius Libo (Concordia / Puteal Scribonianum, RRC 417.1b) (owner: R.L. Papiensis)«

, quem mihi ostendit Raphael Leonas Papiensis, fuit ex vna parte sigillum Pietatis cum his verbis. PAVLLVS LEPIDVS CONCORDIA. in alia fuit putealis figura in formam putei, cum his notis, PVTEAL SCRIBONI LIBO. Liuius lib. IX. decadis tertiae de Lucio Scribonio Libone his verbis meminit, Praetores creati sunt T. Claudius Nero, M. Martius Ralla, L. Sribonius Libo, M. Pomponius Matho, & paulò pòst. Praetoribus M. Martio vrbano, L. Scribonio Liboni peregrina, & eidẽ Gallia. M. Pomponio Matthoni Scicilia, Tito Claudio Neroni Sardinia. Situm autem fuit tribunal Libonis praetoris Puteal dictum, ad arcum Fabianum, qui arcus fuit iuxta templum Faustinae, de quo Puteali meminit Horatius hunc in modum lib. j. epistolarum ad Mecoenatem.
--Forum Puteal [?] Libonis
Mandabo siccis: adimam cantare seueris.


   Et Ouidius lib. de remedio Amoris. 2.
Qui puteal, Ianum [?] timet celeres [?] calendas.

   Foeneratores enim stabant ad Ianum, & apud fornicem Fabianum ius dicebatur, de quo arcu meminit Cicero in Plancio, & in Verrinis, & ibi Asconius Paedianus. fuit etiam iudicium putei apud Romanos, exquo forte puteal dictum, in eo loco causae homicidiorum inuoluntariorum controuertebantur, qui locus in comitio fuit, vt est author Dionysius Halycarnassus lib. de antiquitatibus Romanorum. vbi de Actij Nauij statua, quae capite erat velato, agit Aristote. lib. iiij. Politic. capite xvj. vbi de iudicijs & speciebus iudiciorum tractat, de iudicio ad multam putei, vt Athenis dicitur, mentionem facit. Pausanias in Atticis de iudiciali puteo meminit his verbis. in Pyraeeo ad mare est Phreattis, hoc est, puteus. Qui huc confugiunt, si digressis ipsis aliud crimen impingatur, è naui ad auditores in continente stantes caussam suam agunt. Teucrum primum ferunt in hunc modum se exusasse Telamoni, se ad Aiacis caedem nihil contulisse. quòd Genus iudicij à Graecis ad Romanos postea manasse existimo. ex Atheniensibus enim legibus Romani multa sustulerunt, nedum mores. Hinc crediderim Scriboniũ suum numum percussisse nota putei, sertis coronati cum duabus situ-
lis


Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer