Full text: Landi, Constanzo: IN VETERVM NVMISMATVM ROMANORVM MISCELLANEA EXPLICATIONES

50.

vrnulas fictiles & capedines. idem Cicero de Natura Deorum lib. iij. capedunculas vocat, Docebo (inquit) meliora me didicisse, de colendis Dijs immortalibus iure pontificio & more maiorum, capedunculis, quas nobis reliquit. Hocloco illud, quod aliquando in Decretis Pontificum legi, non omittam, de consecratione distinc. j. cap. vasa. Interrogatus Bonifacius Martyr ac pontifex, an liceret vti in sacris libationibus ligneis calicibus, ab illo responsum ferunt fuisse, Olim aureos sacerdotes calicibus ligneis litasse, nunc è contrario ligneos aureis vti. hoc volui hoc loco referre, quia quidem arbitrantur huiusmodi calices non absimiles fuisse simpulo Numae regis. Quam sententiam videtur amplecti Alciatus noster lib. Parergôn vij. cap. xxiiij. Extat etiam apud me vetus numisma aereum eleganter elaboratum, cuius ab vna parte imago est Maximi Caesaris, Germanici cum hac inscriptione, MAXIMVS CAES. GERM. ab altera autem, sunt instrumenta, seu insignia Pietatis in Deos, ibi enim vas ansatum non dissimile illi quo abluendis manibus in dies vtimur. Inest etiam Lituus, Augurum sceptrum, quo illi in caeli regionibus designandis ac terminandis vtebantur. De lituo lege Plutarchum in vita Romuli. Lituus erat etiam regium insigne, in quo potestas dirimendarum litium esse noscebatur. de quibus omnibus vide quid referat Alexander ab Alex. in Genialibus libr. v. capit. xix. quo loco numerum, potestatem, ac ius augurum, & quomodo auguria captarentur narrat. est & in nostro numo aspersorium vnà cum vasculo fictili simili illi, de quo suprà in Caesaris Iulij numo loquuti fuimus, & quod nonnulli simpulum (vt dixi) credunt fuisse aut capedinem, vt ego autem aquae aspersioni congruum vasculum adponam. inest etiam huic meo numo, vt conijcere potui, forma malluuij, nos abacillam vulgò dicimus, quae nihil aliud mehercule hoc in numo designat, quàm munditiem & puritatem, ac candorem mentis, qui in Deos esse conuenit, & abstinentiam à sordibus, quod alibi à me explicatum fuit, nempè in libro exercitationum Iuris Ciuilis, quem superioribus annis edidi, in adolescentia adhuc constitutus ac penè puer. & de his etiam mentionem egi in interpretatione sepulchri hieroglyphicis signis elaborati praeceptoris incomparabilis Andreae Alciati nostri. quam interpretationem propè diem sum in publicum exhibiturus, ac in lucem missurus, cùm à multis hoc opusculum desideretur, & ab amicis rogatus sim quàm plurimis, vt illud edere citius velim, quod facturus sum potius, vt illis imprimis paream, & videar aliquid amicitiae tribuere, ne cõtra bonos mores facere videar. & vt praeceptoris dilectissimi manibus aliqua ex parte discipulus non ingratus satisfaciam, quàm quòd ego cupiam has meas incultas ac inelaboratas vigilias legi publicè, non enim ista ambio, qui sciam omnem gloriam, si quam modo ex his rebus percepturus sum, soli Deo tribuendam esse, qui horum & aliarum rerum solus author est ac largitor summus. Debemus enim Deo imprimis, deinde parentibus & praece
E ptoribus,


Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer