Full text: Landi, Constanzo: IN VETERVM NVMISMATVM ROMANORVM MISCELLANEA EXPLICATIONES

49.


-Ter pura socios circuntulit vnda,
Spargens rore leui, & ramo felicis Oliuae,
Lustrauit [?] viros, dixit [?] nouissima verba.

Et alibi,

-Corpus [?] recenti
Spargit aqua.


   De qua lustratione per aquam meminit Alexander ab Alexan. lib. Genialium dierum iij. cap. vij. iuxta finem. Sed de aspersorio, quod ex setis confectum crediderim: vt in numo apparet, haec à nobis dicta sufficiant. Superest nunc vt de sacrificali vasculo aliquid dicamus, & quidem (vt mea fert opinio) haec forma vasis, quae est in Numismate mihi potius vas, quod est instar lucernulae, in quo sacra aqua reponeretur, vt populus ea aspergeretur, fuisse videtur. Nam si Lazaro Bayphio, qui de vasculis eleganter libellum conscripsit, credimus, vt viro de re literaria benemerito, & benedocto, idem vas non existimabitur, quod aliqui hoc in numo volunt fuisse simpulum seu simpuuium mauis Numae de quo Iuuenalis in vj. cùm alia forma sit haec, quae est hoc in numismate, ab illa, quae à Bayphio ponitur de simpulo, & quam ille effingit eo libro, quo tractat de simpulo. quo loco ait etiam à se visam Romae huiusmodi formam in antiquo marmore, cum lituo. simpulum (iuquit ille) est vas fictile, quo in sacris prolibabant sacrificuli. de quo Plinius lib. xxxv. cap. xij. vbi dicit, in sacris quidem fictilibus, prolibabatur simpuuijs. At vt proferam, quae sentio, memime videre, in aliquibus numis, seu monetis antiquis Iulij Caesaris, eandem formam vasculi, quam ponit Bayphius in suo libello, de vasculis antiquis. nempe simpuuium vnà cum lituo, qui transuersalis vasculo fuerat appositus. Hinc ego conijcio, non idem vas esse simpuuium cum hoc, quod praesefert fictum nostrum numisma, de quo nunc agimus, sed hoc aliud ab illo fuisse arbitramur, nempe à simpuuio, hoc ad aspergendã aquam, illud ad prolibandum in sacris aptum. etiam si legi aliquando aqua prolibatum Dijs, & si scio, nec inficior haec vascula, omnia ad religionem, ac vsum flaminis ac pontificis parata exstitisse, spectauisséque, non autem ad caedendum Elephantem instrumenta, vt quidam malè senserunt: vel vt alij ad munificentiam, seu quia Caesar Dictator Elephantes currui supposuisset triumphator existens
Note: Further links to external Census database:

  · Census ID10053415: »Denarius of Caesar (Elephant / Pontifical Emblems, RRC 443.1) (owner: G. Buccabarillus) «

, dum Capitolium ascendit ad lumina quadraginta Elephantis dextra atque sinistra lychnuchos gestantibus, vt ait Trãquillus, in Cesarae Iulio Dictatore. cap. 37. vel vt alij, quòd ludis circensibus elephantes exhibuerit, vt idem refert Suetonius, vel quia infimae authoritatis, scriptores Spartianus & Seruius dicant, quòd peregrina lingua nempe punica Elephas, Caesar dicatur. ideò Elephantum in numo positum cum nota, CAESAR. Sed vt eò, vnde digressi sumus reuertamur, sciẽdum M. Ciceronem (quod etiam ex eo Bayphius refert) in paradoxis scripsisse, Numam vsum fuisse in sacris vasculis fictilibus, quas vocat
vrnulas


Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer