Full text: Landi, Constanzo: IN VETERVM NVMISMATVM ROMANORVM MISCELLANEA EXPLICATIONES

46.

nummo, quae tunc mihi in animum venerunt, pollicitus sum tibi posteà omnem hanc historiã in scriptis exponere, ac enarrare, vt cùm illud numisma tibi occurrerit admirari, vndè pascas oculos literatos, habeas. Háncq; meam interpretationem tunc animo versans
Note: Further links to external Census database:

  · Census ID10053415: »Denarius of Caesar (Elephant / Pontifical Emblems, RRC 443.1) (owner: G. Buccabarillus) «

, hieroglyphicam historiam penitus habeas explicatam, &, vt incipiam, sciendum Augustum Caesarem hunc numum percuti mandasse, his insignibus hieroglyphicísq; instrumentis in honorem Diui Iulij patris, pontificis maximi, mortui, inter Deósque relati. Ideoque ità consecrato pontificalia haec insignia, quia Pontifex fuerit, vt narrat Tranquillus, & Elephantem tribuisse, qui sit consecrationis Symbolum. Elephas siquidem religionem habet, qui aspersus aqua, exortum solis motibus, quibus potest, salutat, vt Plinius lib. viij. cap. j. & Iulius Solinus Polystor cap. xxvij. narrant. Refert Suetonius Tranquillus in Claudio Caesare, illum Auiae Liuiae diuinos honores, & circẽsi pompa currum Elephantorum Augustaeo similem decernendum curasse, ex quo satis con stat per Elephantes diuinos honores Heroibus significari, & apotheosim designari. Subiectum verò Draconem, seu serpentem Elephanto, quid aliud demonstrat, quàm reuerentiam quandam, & opinionem Diuinitatis Caesari accessisse? Plutarchus certè in vita Cleomenis narrat illius post mortem visum Draconem exilientẽ è tumulo magnum, qui circumplexus cadauer illud totum tegeret, nec sineret ab auibus depasci. Cruci enim aflixum Cleomenem, qui custodiebant, retulerunt Alexandrinis se putare virum diuinum fuisse Cleomenem, eò quòd è sepulchro ipsius exeuntem magnum anguem animaduertissent. Posteà ab Alexandrinis creditum magnum Heroem, & Deorum filium Cleomenem, ideò in caelo receptum. Idem Plutarchus narrat hanc opinionem non prius destitisse, quàm à sapientibus viris huius rei causa prodita est. Tradunt enim (inquit Plutarchus) sicut ex bobus Apes, ex equis fuci, ex asinis crabrones generantur, ita humana corpora, & praesertim medullas, humorémque ex eis profluentem serpentem producere. Quod & à Seruio grammatico proditum extat apud Virgilium. Itaque non absque ratione permoti antiquiores Heroibus Draconem consecrârunt. Et haec quidem Plutarchus. Quae omnia mihi Virgilianum anguem ex Anchisae sepulchro prolabentem in animum reducunt. In V. enim Aeneidos sic legitur,
Dixerat haec: adytis cùm lubricus anguis ab imis
Septem ingens gyros, septena volumina traxit,
Amplexus placidè tumulum, lapsúsque per aras:
Caeruleae cui terga notae, maculosus & auro
Squamam incendebat fulgor, ceu nubibus arcus
Mille trahit varios aduerso sole colores.
Obstupuit visu Aeneas. ille agmine longo
Tandem inter pateras, & leuia pocula serpens
Libauítque dapes, rursúsque innoxius imo

D 3 Successit


Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer