43.
à me petijsset idem Ioannes Cauinius, vt sibi exponerem hoc numisma, causámque ei afferrem cur cornigera esset Lysimachi facies, dixi tunc mihi non subire memoriae rationem eius numismatis, me tamen legisse alicubi historiam Lysimachi, & cùm puer essem lusisse me carmine hanc imaginem, verùm non recordari. cùm igitur me domum contulissem, manum statim libris iniiciens, Appianum Alexandrinum in Syriacis de hac re mentionem fecisse succurrit. qui huiusmodi causam affert, quòd syluestrem taurum in Alexandri sacrificio olim elapsum in vinculis se se opponens manibus tenuerit ambabus, quod in statuis, & numis conspicitur, quibus cornua desuper adiecta sunt, & haec quidem Appianus, quae vir doctissimus Politianus libro Miscellanearum suarum cap. lxxix. comminiscitur, verba etiam Graeca, ipsius Appiani apponens. & Caelius Rhodig. lec. antiq. lib. xx. capit. xij. meminit. Sed de hac re libet hoc loco carmen iam à me editum, cùm puer essem in hanc rem subdere, vt clariore exemplo tota res pateat. cur Lysimachi Regis facies in numismatis cornigera.
Lysimachum capiti cur cornua bina gerentem,
Docta manus numis indicat artificis?
Hac ratione patet fugiens, quia taurus ab aris,
Fregerit inuito vincula nexa sibi.
Magnus Alexander cum sacra imponeret aris,
Et quia Lysimachi captus vtraque manu.
44.
C. IVLII CAESARIS
CONSECRATIO.
45.
CONSTANTIVS LAVDVS
,
Comes, Gabrielli Buccabarillo I. C.
S. D. P.
INTER
antiqua plurima Numismata aerea & argentea, quae mihi ostendisti his diebus, cùm apud te essem, illud mihi summoperè placuit argenteum, in quo ex vna parte erat effictus Elephas
Note:
Further links to external Census database:
· Census ID10053415: »Denarius of Caesar (Elephant / Pontifical Emblems, RRC 443.1) (owner: G. Buccabarillus) «
, cui serpens erectus ad pedes anteriores erat subiectus, tanquam ab ipso Elephante con culcaretur, cum nota hac,
CAESAR
. ex altera Numismatis parte apparebant quaedam instrumenta sacralia, securis, & aspersorium, cum fictili vrnula & pileo vice fungi ac instar mitrae. Haec omnia cùm in Numismate argenteo pereleganti à me essent perspecta, tibíque quaedam dixissem super eo