Full text: Landi, Constanzo: IN VETERVM NVMISMATVM ROMANORVM MISCELLANEA EXPLICATIONES

41.

obtinet: idcirco mentem vnum appellabant, & vnitatem, quinetiam substantiam, quoniam substantia primum est. Duo vocabant opinionem, quia in vtranque partem flecti potest, motum item & impositionem, Numeros etiam omni Natura priores esse statuebant hoc pacto, par & impar sumebant, quorum par infinitum, impar finitum esse credebant: numerorum autem vnitatem esse principium ex pari & impari constantem. Si quidem vnitatem par imparem esse dicebant, quod ostenditur, quoniam ipsa genitrix est paris & imparis numeri, quippe, quae addita pari numero, imparem efficit, impari verò parem. Et haec. quidẽ Alexander in lib. j. Methaphysices, vbi multa de Numeris.

42.
LYSIMACHI NVMISMA.


   APVD Ioannem Cauinium, Patauinum, aurificem celeberrimum, Numisma a aeneum vidimus, in quo Lysimachi, Regis Thracis, facies cornigera efficta extabat, ex altera parte. In altera verò partè erat mulier armata, sedens in clypeo, cũ victoriola in manu, his verbis Graecis ΒΑΣΙΛΙΩΙ ΛΙΣΙΜΑΗ. Δ. quod numisma eò libentius vidimus, propterea quòd rarũ inuentu est, nec multã circumfertur, ostendebat autem nobis idem Ioannes Cauinius, aurifex nobilissimus, & summus Antiquarius, quaedam praeclara sui operis monimenta, qui adeò veterum numismatum expressor est optimus, vt veras Romanorum Caesarum effigies nuper arte sua repraesentauerit, quíque primus hac aetate veterum Romanorum Graecorúmque numismatum mirus reformator, ac renouator extiterit, adeóque praeclarus & excellens in fundendo has imagines, vt illos veteres Romanos artifices, vel aequet, vel etiam superet. Quid enim illis duodecim Caesarum numis à se nuper excusis elegantius videri potest? in quibus imagunculas penè vitam spirantes cernas: non est quòd ibi diligentiam & ingenium, ac quendam in tenui opere politiorem ac excultiorem laborem desideres, nihil enim deest quod vndequaque artificem miris extollat laudibus, sed quid laboriosius ac elegantius illis duobus numis aereis, quos proximus diebus excusit, alter quidem est, in cuius priore latere Seruatoris nostri, Cruci affixi extat signum: à tergo verò hae notae leguntur PORVS MAGNI CONSILII FILIVS. Alterum numisma & ipsum aereum est, in cuius anteriori parte extat Marci Antonij Ianuae, Passeris, summi Philosophi facies, quàm simillima ipsius. In posteriori verò duo sunt illa hominum geminatim, simúlque iuncta Platonica corpora cum hoc titulo, PHILOSOPHIA DVCE REGREDIMVR. Cùm igitur 
D 2 à me

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer