Full text: Landi, Constanzo: IN VETERVM NVMISMATVM ROMANORVM MISCELLANEA EXPLICATIONES

40.

quit) omnia simul potentia videlicet δυνάμει. id est, in ipso posse. & haec est Empedoclis & Anaximandri illa mistura, seu rerum commistio in deitatis pleno lumine discreta, & in ipso infiniti luminis intimo penetrali ordinata. per vnitatem autem formam alteritatis materiam defignant authores infinitum in mundo super supremo & incomparabili vnum, seu identitatem in mundo intellectuali: duo, seu alteritatem in mundo sensibili. Est enim materia alterationis mater. Plato autem & Socrates tria rerum principia fecerunt, Deum, Ideam & Materiam. Aristoteles autem lib. j. physicorum ponit rerum principia, Materiam, formam & priuationem. Sed de Numeris iam Alexandrum Aphrodisiensem lib. j. Methaphysic. audiamus. dicit Alexander, Putasse Pythagoricos Mathematum principia omnium rerum principia esse. sicq́ue numeros, quia numeri rebus priores sint, Numeri enim ex abstractione sumuntur, adijciebant & entia ad numeros, & hos illorum esse dicebant & corpora. Ternarium autem sex & nouem facere statuebant, sic quinarium decem generare, quem Denarium numerum perfectum putabant. Nam vnum, duo, tria, quatuor, collectiuo progressus conficiunt, & extra decẽ, nihil est. quem Tetractyn Pythagoras dixit quòd nomen ex tetragrammate, seu potius ex quatuor literis, ex quibus nomen Saluatoris componitur, nó malè visus est in tetracthyn cõmutasse Pythagoras. igitur numerus ille quinquelinearis salutẽ afferre videtur. cùm x. generet, numerúsque denarius perfectus sit, qui ad tetractyn Pythagoricam pertinet, quia vnum & duo faciunt tres, ternarius verò ex vno & duobus cõstat, sic sex, & quatuor fiunt, ac resoluuntur in x. quo tetractys idea omnium rerum, sanctúmque nomen exoritur, nimirum ex tetragrammate, quod Salutis nomen designat proueniens. Et quidem denarius duo amat, vt ab vno progressus nascatur, per duo, & per duo redeat in vnum. Nam vnum, duo, tria, quatuor de omnipotente potentia ad enargiae actum exeuntia producunt x. quorum dimidium est quinque. Sat credo nos exposuisse triãgulum quinquilinearem numerum, qui in Antiochi numismate fuit, & si forte obscurius quàm dicebat, quod ideò factum à nobis est, propter rei difficultatem, non potui mehercle clarius haec, quae ex intimis Cabalistarum arripui arcanis ac secretioribus mysterijs sensa exprimere. Boni igitur consulat lector haec qualiacunque ei nunc damus. Hoc ex Alexandro Aphrodisiensi annotatu dignum, interim non omittentes, quod Pythagorici per numerum quinarium appellabãt nuptias: quia nuptiae sunt maris & foeminae coniunctio, cùm autẽ impar numerus istis sit mas, par vicissim foemina (vt Plutarchus in problematis refert) hic primus ex primo numero pari, id est, duobus. & primo impari, id est, tribus gignitur. His enim impar erat mas, par verò foemina, quod & Plutarchus Cheronaeus in problematis refert, cùm de quinq; facibus nuptialibus meminit. Ad haec mentẽ & substantiã appellabant vnũ, animã enim pro mẽte dixerunt. Sed quia mens stabilis est, & vndique similis, & principatũ
obti


Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer