Full text: Landi, Constanzo: IN VETERVM NVMISMATVM ROMANORVM MISCELLANEA EXPLICATIONES

39.


Ter cane, ter dictis despue carminibus.

   Et Virgilius in Pharmaceutria.
Terna tibi haec primum triplici diuersa colore,
Licia circundo, térque haec altaria circum
Effigiem duco. Numero Deus impare gaudet.
Necte tribus nodis ternos Amarylli colores.


   Ouidius in. 2. Fastor. dum causam feralium docet, q̄uandam anum ex numero ternario sacra facere his carminibus refert.
Ecce anus in medijs residens annosa puellis,
Sacra facit tacité: nec tamen ipsa tacet.
Et digitis tria thura tribus sub limine ponit,
Qua breuis occultum mus sibi fecit iter.
Tunc cantata tenet cum fusco licia plumbe
Et septem nigras versat in ore fabas.
Quódque pice astrinxit, quod acu traiecit ahena
Obsutum mentha torret in igne caput.
Vina quoque instillat: vini quodcunque relictum est,
Aut ipsa, aut comites, plus tamen ipsa bibit.
Hostiles linguas, inimicáque vinximus ora,
Dicit discedens, ebriáque exit anus.


   Aristoteles lib. j. caeli iuxta Pythagoricorum sententiam ait, Omne ac omnia tribus definiri, fine, medio, atque principio, haecq́ue habere ipsius omnis numerum, haec autem Trinitatis. Quapropter in celebrandis Deorum sacrificijs vti solemus, hoc à natura numero sumpto, puto satis constare numerum ternarium, & ad diuinam magiam & γοητέιαν execrandam, & portentosam spectare, sed, vt abundantius ex Philosophia penuarium depromamus, ad hoc probandum hîc addatur, quòd Xenophanes Parmẽidis praeceptor, & idẽ Pythagorae coaeuus, cùm tamen mos eorum temporum fuerit ista caelare, dixit illud vnum esse Deum. ex quo Pythagoras statuit infinitum, hoc est, Deum & vnum. i. duo & numerum esse rerum prima principia, per infinitum enim nihil aliud voluit intelligere, quàm ipsum posse. Nullus enim quicquam excogitare potest prius ipso posse quod maximè infinitum in ipso Deo est. Imò ipsum infinitus Deus est, in quo non separantur esse & posse. quod omnes essentias virtutes, & operationes omnium producibilium, & singulorum quorumcunque continet. Hinc Ideam optimo iure antiquissimi Phylosophorum nominârunt. Cuius quidem posse esse, complectitur omnia mentalia, rationalia, intelligibilia, sensibilia, vitalia, substantialia, adhaesibilia, & adhaesiua. & non tantùm quae sunt, verumetiam, quae non sunt. meritò igitur infinitum Pythagoras ex infinita & essentiali Idea, quae complectitur res infinitas, prout ipse Deus, vnum ex primis principijs rerum nominauit. cuius opinioni visus est assentiri Anaxagoras, cùm dixit, quòd omnia erant simul & mista. cui & Demoçritus consentiens, Erant (in-
D quit


Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer