Full text: Landi, Constanzo: IN VETERVM NVMISMATVM ROMANORVM MISCELLANEA EXPLICATIONES

38.

non protrita referre, vt quomodo Pythagoras AEsculapio gallum nos debere piaeceperit legentes sciant, Cùm Lactantius diuinarum institutionum libro subsannans Deos gentium, quid sit gallum AEsculapio nutrire seu debere non videatur intellexisse, quod Caelius Rodiginus libro lec. antiq. xvi. cap. xij. comminiscitur in Lactantium inuehens. Sed ante hunc Caelium, Ioannes Rheuclinus cognomento Capnio libro 2. de arte Cabalistica in Lactantium fuerat stomachatus. & Ioannes Picus Mirandulanus, Phoenix illa totius rei literariae, ante hos omnes in sua quadam elegantissima oratione symbolum Pythagorae exponens praemeditatus fuerat. quod symbolum etiam à Lylio Gregorio Giraldo nostro in libello symbolorum Pythagorae variè explicatur. sed hic Iohannis Pici, & Rheuclini sententiam altiorem operepraetium est subdere. Voluit igitur Pythagoras admonere hoc symbolo nos, vt gallum nutriremus, hoc est, vt diuinam animae nostrae partem diuinarum rerum cognitione, quasi solido cibo, & caelesti ambrosia pasceremus. Hunc gallum moriens Socrates, vt est apud Platonem in Phedone, cùm animi sui diuinitati maioris mundi copulaturum se speraret, AEsculapio, idest, animarum medico, iam extra omne morbi discrimen positus, se debere dixit, & meo iudicio non sine causa. Nam AEsculapius à veteribus dictus est iubilatio Apollinis & victoria, & triumphus, qui Paean appellatur, eò quòd Paean cessationem & quietem post liberationem nominauit. Quam aptè igitur apud Platonem, Apollini, idest primo parenti ac incorporeo Soli, & aeternae vitae dispensatori, Socrates moriturus animum tranquillè & cum laetitiae iubilo, & paeane reddidit: cùm in AEsculapio veneratus est Apollinem, hoc est Solem vitae datorem, dignum ratus cuique optimo officium esse, vt superato huius mundi Pythone cum per mortem celerrimè ad veram vitam iter capescitur, AEsculapio quidem offerre nos debere gallum, hoc est Paeana celebrare, sic Orpheus, Vatum vetustissimus, de AEsculapio cecinit in hymnis ΙΗΤΗΡ πάντων ἀσκληπιὲ δέσποτα παιὰν, ἐλθὲ μάκαρ σωτηρ, βιότὴς τέλος ἐσθλὸν ὸ πάξων. idest, sanator omnium AEsculapie domine Paean, veni beate saluator, vitae finem bonum praebens, quod autem ad triangulum in se volutum attinet, & quinquelinearem. primò ex abstrusa & occulta cabalistarum Philosophia illud proferendum ac in medium ponendum est. quod duo primus est Numerus, vnum vero est numeri principium, & vnum hoc, Deus est, ex vno itaque producente, duobúsque productis Trinitas oritur. hinc fit ille triangulus. Triplex, duo enim ad vnum commeant, vnúsque ad Duo, sicq́ue ternarium perficiunt numerum, qui perfectissimus inter omnes numeros habetur, & in Magia praecipuè. vnde illud Tibullianum,
Ter


Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer