37.
perillustri oratione, hunc in modum exposuerunt Graecè illi quidem, sed in hunc sensum. Ipsum autem
SALVARE, & SALVARI
, & ipsa
SALVS
simpliciter nihil aliud apud Graecos, & in nostra vult lingua, quàm parmanere & esse. Hactenus illi, Et quidem rectè, nam cùm sint homines morti obnoxij, vtq́ue immortales sint, diuinae voluptati obtemperant, séque ei reddunt similes. Illi mehercule, salutem dicuntur consequuti. Et is, qui eis impertitur aeternam beatudinem, Saluator quidem dicendus est. Quod vocabulum, qui post Ciceronem fuerunt vsu caeperunt, illud quidem inauditum, sed quod tamen ab Christi cultoribus dici possit Latinè, & sanè omnis alia salus, quae à Christo Iesu non sit, non propria, sed imaginaria nominanda est. Salutem nostram igitur Iesum Christum fuisse, & esse, & futurum esse fateamur, qui lignum Crucis ascendens, morte sua, nos homines ab inferis redemit. Quod autem spectat ad verbum illud Graecum, quod in moneta Antiochi fuit, HYGIA, sciendum est sanitatem significare, & Hygiae quidem Aesculapij non vnica fuit filia, quae etiam alias sorores habuerit, Panacen, Aeglen, & Iaso. Huius autem Hygiae memoriàm adhuc Stylobates elegantissimi quadratarij manu fabrefactus ostendit, qui pro foribus Triuultiorum adstat Mediolani, & quem Caium Leonatem libertum, rei diuinae addictum, Aesculapio & eius filiae Hygiae dedicasse inscriptio indicat. Quam eò libentius hoc loco subscribere volui, propterea quòd in elogijs suis & in lib. 3. suae historiae patriae, Praeclarissimus Alciatus noster eam posuit, quae quidem elogia & historiam librorum quatuor nondum edita. Speramus tamen nos Franciscum Alciatum eius & virtutum & facultatum haeredem benemeritum, & Iurisconsultum elegantissimum breui in lucem missurum. Huiusmodi igitur inscriptio fuit in eo stylobate.
AESCVLAPIO ET HYGIAE SACRVM: C. OPPIVS C. L. LEONAS VI. VIR. ET AVG. HONORATVS IN TRIBV CI. PATRVM ET LIBERVM CLIENTIVM. ET ADCENSVS. PATRONISANTISCISMIS COMMVNICIPIBVS SVIS D.D. QVORVM DEDICATIONE SINGVLIS DECVRIONIBVS XII XIII AVGVSTALIBVS ET COLONIS CENAM DEDIT. L DDD.
Hic postquàm in AEsculapij mentionem incidimus, libet quaedam