36.
dum est, quòd Thassij Herculem, Saluatorem nominàrunt, & Monetae publicae inscripserunt Sic, ἠρακλέους σωτῆρος θασίων, id est Herculis Saluatoris Thassiorum. Huiuscemodi numum argenteum, priscè percussum, ego aliquando vidi, vtq́ue soleo erga res antiquissimas incredibili voluptate his meis digitis verti legens, ac reuerti. sed cùm tot apud veteres fuerint, qui salutem mortalibus traderent, nullus tamen vniuerso orbi praeter
IESVM CHRISTVM,
qui Salus vera est credentium animarum, polliceri aut inferre sanitatem, & salutem potuit. Extollant Epidaurij suum AEsculapium. Iactent Curtium & Decios Romani, Tassij Herculem suum pro Deo habeant, AEgyptij suum Ptolemaeum, Apímque suum in templis venerentur, Siculi etiam Verrem suum publica statua in Syracusis σωτῆρα inscribant, vt in 4. Verrina Cicero attestatur. nos qui nomen Christi, & characterem in fronte signatum gerimus,
IESVM CHRISTVM
saluatorem nostrum adoremus, amemus, illúmque imitemur, illum colamus, illi soligratias habeamus, quòd nos ex aegris sanos reddat, quòd nos ab illo angue, qui miseras, ac credulas olim gentes decipiebat, liberauerit. quódque nobis benefacientibus, ac illius praecepta seruantibus, sit caelestem sedem donaturus, propter eius solam bonitatem, non quòd nos patriam diuinam mereamur. Omnia igitur bona à Deo Iesu Christo solùm emanare, mala autem à nobisipsis prouenire pro certo habeamus: vera nanque salus est sempiterna & permanens, quae in Deo Iesu Christo cst, & ab eo tribuitur. Quod etiam Aristoteles videtur sensisse in libro de mundo ad Alexandrum, cùm ait, Ex Deo, & per Deum nobis omnia consistunt, nulláque natura per se sufficiens est, carens illa, quae ex eo est, salute. Dein adiungit, τῆγε οὐσία, σωτήρ μὲν γαῤ ὄντως ὰ πάντων ἐστίν, hoc est, cunctorum, quae rerum Natura complectitur, conseruator est Deus. Quin & diuinus Plato in Timaeo, seu de Natura, ita Deum loquentem inducit, ad caeteros diuos, Dij Deorum, quorum opifex ego, & pater sum haec attendite, Quae à me facta sunt, me ita volente indissolubilia sunt: omne siquidem quod vinctum est, solui potest. sed mali est, quod pulchrè compositum est, séque habet bene, velle dissoluere. & caetera. Constat igitur ex Peripateticis, & Platone ipso, sola voluntate Dei permanentiam concedi rebus quibuslibet, pro captu suo, háncque veram salutem esse, quae tantùm in Christo inuenta est, qui ex permanentia solus vniuersum mundum factus homo, in veram sanitatem reduxit, & quidem verbum saluari pronunciamus à laesione seruati, vt res tranquillè permaneant. Quam sententiam vnanimi consensu Graecorum legati anno ab hinc M. cccc. xxxviij. in vniuersali concilio Basiliensi quadam Graeca habita