Full text: Landi, Constanzo: IN VETERVM NVMISMATVM ROMANORVM MISCELLANEA EXPLICATIONES

32.

Cum socijs nato [?] , penatibus, & magnis Dijs.

   Et Paulò pòst,
Hospitium antiquum Troiae, socij [?] penates,

   AEneas etiam apud Didonem iactat se Deos penates eripuisse à flammis Troianis. ideo illum Virgilius sic in primo AEneid. loquentem inducit,
Sum pius Aeneas raptos qui ex hoste penates
Classe veho mecum, fama super aethera notus
Italiam quaero patriam, & genus ab Ioue summo.


   Sed iam, ne plura aggregem hoc loco, quàm par sit, authores, qui de dijs penatibus fusius loquuti sunt, subijciam, vt qui voluerit totam rem cognoscere, certos locos adire possit. Lilius igitur, Giraddus noster, Syntagmate xv. plenius de penatibus, meminit in libro de Dijs gentium, & Pierus Valerianus, in Hieroglyphicis lib. xlij. vbi de hasta disserit. meminit & Martianus lib ij. cap. 4. & xviij. Topographiae Romae. & Alexander ab Alexandro libro quinto capite duodecimo dierum Genialium, & libro sexto capite quarto. Hic post scriptam historiam de Aenea patrem Anchisen gestante superpondij vice licebit in gratiam amicitiae & beneuolentiae & affinitatis, qua cum illustri adolescente & clara indole praedito Ludouico Tuisco, Comite, constringor, illud addidisse postquam ille benignitate vsus perrara, ad me misit Roma duo antiquissima argentea numismata
Note: Further links to external Census database:

  · Census ID10053402: »Denarius of Caesar (Venus / Aeneas and Anchises, RRC 458.1) (owner: A. Arcellus) «
  · Census ID10056123: »Denarius of M. Herennius (Head of Pietas / One of the Catanaean Bothers, RRC 308.1a) (owner: L. Tuiscus)«

, alterum mehercle Aeneae pietatem in patrem praeseferens, alterum Domitiani in tergo ancoram nauis ostentans
Note: Further links to external Census database:

  · Census ID10056169: »Semis of Domitian / Ship (RIC 232) (owner: L. Tuiscus)«

. quaequidem numismata ideo mihi chariora sunt, quòd gratioso muneri, nobilitatique conuenientia nostrae, in perpetuam vtriusque nostri memoriam conseruantur. Cùm & amicitiae Romanae, & virtutis clarissimi nobilissimique viri Iulij Vrsini antiquitatum Romanarum peritissimi splendore famáque non modicum commouear attractus, qui, vt ex scriptis literis eiusdem ad Ludouicum Comitem Tuiscum & à Ludouico ad me missis constitit, extare. Narrat etiam vetus Numisma aereum Romae apud Alexandrum Coruinum doctissimum ac celeberrimum virum, in cuius postremo orbe cernatur Aeneas patrem suum Anchisem gestans cum Iulio patrem subsequente, & cum Lupa Romulo puero lac praebente. sicut & illud apud eundem Coruinum extare Iulius idem Vrsinus scripsit, nempè in numismate, Antinoi praeter verba, Αντίνοος ἣρως in altera numi parte legi, ΜΗΤΡΟΠΟΛΙΣ ΝΙΚΟΜΗΔΕΙΑ. & de his satis &c.
C 2


Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer