31.
Quem gestans quoniam multa es perpessus amara,
Te pedibus faciunt ire per alta mari.
Id quia non poteras, nisi vasti corporis vsu,
Dant membra, immanis quanta gigantis erant
Vt te non capiant, quamuis ingentia, templa,
Cogeris & rigidas sub Ioue ferre Hyemes.
Omnia quòd victor superasti dura, virentem
Dant manibus palmam, qua regis altus iter.
Quod potis, ars tibi dat, neque at cùm fingere vera.
Accipe cuncta bono tu bonus ista animo.
Sed vt & ego in praesentia aliquid de penatibus Dijs post multos, dicam: cùm hinc detur occasio, pauca subijciam, deinde authores citabo omnes, qui de his mentionem fecerunt. Penates dicti sunt veteribus Dij domestici, secundum alios Dij patrij & vrbani, & Dij vrbis tutelares, penates quasi penes nos nati, nec longè à vita nostra remoti, sed qui nobis penitus insident. vt Cicero de natura Deorum lib. ij. Mirum est, quòd de Dijs penatibus Val. Max. refert lib. j. cap. viij. de miraculis. Penates Deos Aeneam Troia aduectos Lauinij collocasse, inde ab Ascanio filio cius Albam, quam ipse condiderat, tralatos pristinum sacrarium repetisse. & quia id humana manu factum existimari poterat, relatos Albam voluntatem suam altero transitu significasse. Illud sciendum penatium nec eorum numerum nec eorum nomina sciri secundum Varronem. & licet alij alia dixerint, adhuc tamen in certum est qui fuerint. De figura autem & forma ita proditum est à Timęo historico, cos lituos ferreos, & aereos & Troianum vas quoddam fictile fuisse, eáque in occultis, & reconditis Lauini iacuisse sacra. & in nummo nostro quidem est pusilla imago cum scuto & peilo trigono Iactum quidem illum fuisse palladium coelo lapsum breue auguror, quod filia Palantis, cùm Dardano in Arcadia nuberet, dotis nomine numen attulerit, & cum huiusmodi scuto simulachra magnorum deorum hoc est penatium. sunt, qui etiam hos penates Deos patrios vocent, vt Virgilius,
Dij patrij seruate domum, seruate nepotem,
Vestrum hoc augurium vestro [?] in numine Troia est.
Sed Plutarchus in problematis illum deum, in cuius tutela esset vrbs, ait nefas fuisse nominari. hinc euocationes penatium fiebãt ab hostibus teste Macrobio lib. iij. Saturnalium, capite viij. de quibus Virgil. lib. ij. AEneidos,
Excessêre omnes adytis, aris [?] relictis,
Dij, quibus imperium hoc steterat.
De his mentio est in l. sacra. ff. de rerum diuisione apud iurisconsultos. Plinius libro xxviij. cap. ij. meminit. AEneas apud Virgilium socios penates vocat initio lib. iij.
...
Feror exul in altum