Full text: Landi, Constanzo: IN VETERVM NVMISMATVM ROMANORVM MISCELLANEA EXPLICATIONES

30.

& haec quidem in Deos est pietas sed & in T. Aelij Caesaris nummo simulachrum est vtraq; manu passa, ara adposita cum inscriptione, PIETAS. In Hadriani Aug. nummo idem simulachrum eodem habitu, ab cuius vno latere ciconia adsistit, ab altero ara est corymbis ornata his notis, PIETAS AVG. In nummo diuae Augustae Faustinae simulachrũ est, quod laeua pallam sustẽtat, altera in ignem, qui de pulcherrimè facta ara promicat, libamina porricit, cũ inscriptione, PIETAS. est & ara posita ante signum, in cuius manu patera est libationi parata in nummo Lucillae, inscriptio, PIETAS. & ex his quidem multa à Pierio Valeriano in Hieroglyphicis tradũtur. tum de ciconia, quae Pietatem seu gratiarum actionẽ filiorum in parẽtes designat. cuius sensus à prudenti viro Alciato in emblematis exprimitur, & a Budaeo viro vndecunq; doctissimo dictu relatũ extat in annotationibus in pandectas. Hinc pietatis cultrix. hic plura alia de Pietate congererẽ, ni superuacuũ fore existimarem. Illud hic tantùm afferam, apud veteres in sceptris regiis ità expressam fuisse pietatẽ, vt impietati anteferretur, caput ciconiae in summa Hippopotami, cruris parte statuebãt id indicãtes, vt pietatẽ amplexari deberemus impietatẽ verò aspernari, vel, vt ait Budaeus, significare volentes iustitiae obnoxiã esse violentiã. cuius iustitiae est symbolon ciconia. Hippopotamus verò Nili equus, animal improbissimũ est. Sceptrum autẽ, quod ità exprimi solere supra dixi, adhuc extat signũ vetus in venerandae vetustatis ahenea tabula Petri Bembi Cardinalis, quẽ superioribus annis, cùm Patauij agerem studiorũ philosophicorum causa ostendit mihi simul & Federico Granuellae adolescenti literato, ac nobilissimo Torquatus Bembus Petri filius, cùm alia multa antiquitatis signa ac opera, pręcipuè libros Virgilium & Petrarcham manu scriptos nobis admirantibus idẽ benighissimè vidẽda permississet. Illud & hîc non omittam. In quibusdam nummis Antonini Pij Augusti signum esse Aeneae patrem in humeris gestãtis, quem nummũ ille cudi iusserit, vt Pietatem in socerum eius à se habitam ostentaret, ille enim languidum socerum humeris sublatum in senatu, vel quo opus fuisset Pij Aeneae instar ferebat. Sed & aliud numisma argenteum
Note: Further links to external Census database:

  · Census ID10053402: »Denarius of Caesar (Venus / Aeneas and Anchises, RRC 458.1) (owner: A. Arcellus) «
  · Census ID10056123: »Denarius of M. Herennius (Head of Pietas / One of the Catanaean Bothers, RRC 308.1a) (owner: L. Tuiscus)«

memini me vidisse, in quo cuiusdam imago fuerat, qui patrem gestabat, non tamen eo modo vel more, quo AEneas, & Antoninus: sed alio modo, nam in humero tantum vno sessitabat, qui portabatur pedibus ad imum prominentibus. Sed & Pietas nostra à patribus sanctis accepit, suscepitq; illum magnum heroëm instar gigantis & inter diuos retulit Christophorum inter erumnas nempè huius mundi maria sulcantem, & vadentem, vt Pietatis in Christum illius diui nobis remaneret Hieroglyphicum, ac exemplum. de quo sic cecinit in Hymnis suis Vida Cremonẽsis poëta illustris,
Christophore, infixum quòd eum vs [?] in corde gerebas,
Pictores Christum dant tibi ferre humeris.


C Quem


Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer