29.
Alciatus autem omnium felicissimè sic vertit, ac expressit in Emblematis. Pietas filiorum in patrem.
Per medios hostes patriae, cùm ferret abigne,
Aeneas humeris dulce parentis onus.
Parcite (dicebat) vobis sene adorea, rapto
Nulla erit, erepto sed patre summa mihi.
Sed iam ynceri Sannazarij cultissimum Epigramma in gemmam suam afferamus, in qua constat fuisse sculptum AEnaeam Anchisen patrem & Ascanium gerentem, quam gemmam è ruinis Sinuesse ciuitatis erutam ità ille celebrat lib. j. Epigrammatum.
Haec, mihi quae roseos iussit sordere hiacynthos,
Et nitet articulis vnica gemma meis,
Cuius in exiguo ductor stat Troicus orbe,
Anchises [?] senex, Ascanius [?] puer.
Quis credat? veteres inter neglecta ruinas,
Et vili latuit semisepulta solo.
Tu tamen obruer as, nec te Sinuessa pudebat
Hoc decus heu terris occuluisse tuis.
Scilicet Aeneam, natum [?] , patrem [?] gerentem,
Ignibus ereptos obrueres [?] Deos?
Parcere debueras, cui iam pia flamma pepercit,
Nec te tam turpi de decorare nota.
Et dubitem Belgas [?] feros, rigidos [?] Britannos
Hac comite ignotos & penetrare sinus?
Haec est Iliacos pietas spectata per igneis,
Cùm verita est profugos laedere flamma Deos.
Nunc ad ea numismata, quae pietatem praeseferunt deueniamus. In Nummo argenteo Otacillae Seuerae Augustae, vbi eius extat imago, haec sunt verba in primo orbe,
OTACIL. SEVERA AVG.
in altero autem orbe extat pietatis imago ita expressa, vt manum habeat expansam, laeua pallam in vrnam sustollat, cum hac inscriptione,
PIETATI AVGVSTAE.
manum autem habere passam adorationis apud veteres signum erat, vt apud poëtas, & alios scriptores est legere. Hinc Virg. iij. Aeneid. cùm Anchises Dijs vota facit ait,
Et pater Anchises passis de littore palmis,
Numina magna vocat, meritos [?] indicit honores.
Manum autem protendere, seu tollere signum victoriae fuit, vt etiam Plato in secundo de legibus auctor est. pacis petendae etiam indicium fuit, vt Alexand. in Genialibus lib. iiij. cap. vlti. in fine narrat. In alio numismate aereo, de quo etiam in Iulij Caesaris numismate mentionem feci, insignia sunt Pietatis. in anteriori parte imago est Maximi Pupieni his notis,
MAXIMVS CAES. GERM.
in posteriori autem est vasculum libationis aptum seu infundibulum & patera, cũ lituo aspersorio, & lucernula. inscriptio est
PIETAS AVG.