Full text: Landi, Constanzo: IN VETERVM NVMISMATVM ROMANORVM MISCELLANEA EXPLICATIONES

24.

caeteras ànimas, quae corporis pondere non impediuntur ab intellectuali bono, ipsa eadem prouidentia aeternis & incorruptibilibus corporibus adnexuit, ac copulauit. Caelestes igitur animae, quae à poëtis per Ianum denominantur ac designantur, veluti illae, quae temporis principium sunt, prae existente motu, oculos habent, quibus idealem pulchritudinem in intellectu aspicere possunt, quam continuò amant. Aliósque oculos habent, quibus inferiora & sensibilia cognoscant, non amandi, aut cupiendi gratia eorum formam quàmpulcherrimam, sed vt illis eam formam, quam intellectualem possident, quae caeteris formis formosior ac superior est, communicent, eandemque formam caelestem inferioribus participent. Animae nostra priusquàm corpori alligatae & iunctae sint, eodem modo se habent, vt illae Bifrontes nempè duas facies habentes. Quoniam (vt a Platone in Phaedro dicitur) quaelibet anima (& de quacunque anima rationali, & in sua natura constituta intelligendum est) totius vniuersi corporalis curam habet. Itaque animae nostrae habent duas facies priusquàm in hoc corpus humanum spargantur, scilicet vt & possint simul res intellectuales intueri, caelestiúmque ordinem contemplantes imitari eum vitae modo atque constantia, & sensibilibus prouidere, & terras tueri. Verùm cùm in corpus descendunt, suntq́; in his inclusae compagibus corporis, non secus illis accidit, ac si in medio sectae essent, ex duabus faciebus altera tantùm illis superesset, & ideò quotienscunque illam vnam faciem, quae illis sola remansit, ad formam sensibilem vergunt, alterius visione priuantur. Hincq́; exoritur quod nullus vtrunque Amorem possidere simul potest, &, quem vulgarem vocant, & illum, quem caelestem dicimus, & ideò Zoroaster nos ad supernorum pulchritudinem exhortans ità exclamat, Extolle oculos sursum ac in caelum aciem pupillarum tuarum dirige. quod etiam Vates diuinus Dauides obseruauit, cùm cecinit illud carmen, Leuaui oculos meos in caelum, & in montem, vnde auxilium mihi, harúmque rerum omnium, quas diximus de animis, illa certa testimonia adduci possunt. Quod multi ab eadem causa, quae eos rapuit ad idealem formam ac intellectualem contemplationem, oculis corporalibus, quibus sensibilis pulchritudo cognoscitur, fuerunt excaecati, & corporis luminibus priuati. Hoc figmentum Tyresiae designat à Callimacho carminibus decantatum. Qui cùm vidisset nudam Pallada, quae nil aliud significat, quàm illam idealem formam, ex qua emanat omnis sapientia pura ac sincera, & non induta, aut ab vlla materia velata, statim caecus est effectus, & ab eadem Pallade propheta & vates factus. Itaque illa, quae eidem clausit oculos corporis, eadem oculos intellectus illi aperuit, quibus non minus futura, quàm praesentia cernere ac cognoscere poterat (cuius rei argumentum ego adolescens, ac penè puer in carmen aliquando con-
ieci,


Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer