Full text: Landi, Constanzo: IN VETERVM NVMISMATVM ROMANORVM MISCELLANEA EXPLICATIONES

23.

autem prope equum Domitiani. Plinius lib. natural. histor. xxxiiij. cap. vij. ait, Ianus Geminus à Numa rege dicatus, qui pacis, bellíque argumento colitur, digitis ita figuratis, vt trecentorum quinquaginta quinque dierum nota, per significationem anni temporis, & aeui se Deum indicaret. Herodianus dicto lib. primo, imaginem Iani bifrontem ideo sic effictam refert, quia ab eo incipit & in eundem desinit annus. Nunc afferre diuersas in Bifrontis Iani imaginem sententias operaepretium est, vt quae potior fuerit arripi possit. Seruius grammaticus in xij. AEneid. ait, Romulum & Titum Tatium cùm in foedera conuenirent, simulachrum duplicis frontis effecisse, quasi ad duorum populorum imaginem. Dictus est etiam geminus Ianus, quòd praeterita & futura respicere existimaretur. Ouidius in Fastis meminit. Ast Alciatum audiamus, qui ita scribit in Emblematis. Prudentes, Problemat.
Iane bifrons, qui iam transacta futura [?] calles,
Qui [?] retro sannas sicut & antè vides.
Tot te cur oculis, tot fingunt vultibus? an quòd
Circunspectum hominem forma fuisse docet.


   Plutarchus autem in problemate, suprà nominato, scribit, eum fuisse Graecum Perrhaebum & in Italiam venisse, & linguam cum victu commutasse, Italósque agrestes ciuiles mores docuisse. Sed iam nunc Platonicorum sententiam afferamus, vt altius introspiciatur, plerunque esse diuina, quae ad homines transferuntur à Poëtis. Ioannes igitur Picus ille Mirandulanus, vir diuinus, in commentario cantionis Hieronymi Beniuenij, ità de Iano Mystico profatur in lib. ij. materno quidem sermone, sed in hunc sensum à nobis Latinè reddito. Sciendum animas caelestes talem in se perfectionem habere (vt aiunt Platonici) vt simul satisfacere possint vtrique muneri, nempe proprium corpus regere ac administrare, nec ob hoc ab intellectuali contemplatione rerum superiorum recedere. Haeq́; animae à multis poëtis per Ianum bifrontem significatae fuerunt. Quoniam oculatae, veluti illae in anteriori & posteriori parte, possunt & simul cernere intelligibilia, & sensibilibus prouidere. Verùm caeterae animae imperfectiores remanent, quae oculos non habent, nisi in vna earundem parte. Quòd si se vertant cum illa eadem parte, in qua oculatum corpus habent, necesse est, quòd altera, quae sine oculis extat, se vertat ad intellectum, & ità illae priuantur rerum intellectualium visione. Similiter si ipsae vertant oculos ad intellectum, amplius nequeunt corpori necessaria prouidere, coguntúrque eius curam relinquere. Hísque rationibus fit, vt illas animas, quae propter curam corporis coguntur bona intellectus dimittere, diuina prouidentia easdem caducis corruptibilibúsque corporibus coniunxerit & alligauerit, vt ab his solutae possint breui tempore (si per eas non stet) ad intellectualem propriam felicitatem reuerti, &
B 2 caeteras


Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer