Full text: Landi, Constanzo: IN VETERVM NVMISMATVM ROMANORVM MISCELLANEA EXPLICATIONES

208.

mensis lib. x. epistolarum meminerit Traiano scribens, mihi certè compertum non est. Sed iam videamus quid sibi velint illae compendiariae notae in hoc elegantissimo tumulo, OVF. Illud itaque sciendum est, inter Romanas tribus, quae quinque & xxx. numero fuerunt, vt refert Asconius Paedianus in ij. Verrina, & repetit Alexander ab Alexandro lib. j. ca. xvij. Genialium dierum. fuisse & Oufentinam ab Oufente fluuio dictam, quae Lucio Flacco & Lucio Plautio Coss. reliquis tribubus addita fuerit vnà cum Phalerina: quod & Liuius lib. ix. decadis. j. narrat. Verba autem Paediani hic adscripsi. Tribus vrbanae rusticaeq́ue omnes xxxv. numerantur, ex quibus aliquam necesse est, cuiuscunque ordinis fuerit, ciuis Romanus obtineat: moris autem fuit cùm aliquis ciuis Romanus ostendẽdus esset, significaretur aut praenomine suo, aut agnomine, aut cognomine, aut à cognatione, aut à tribu, in qua censeretur, aut à curia, aut à censura, aut si erat senator, aut eques Romanus, à curia sua. alibi autem idem auctor de his xxxv. tribubus sic meminit. Per hos totus populus Romanus tres fuerunt principio, Tatiensis vna à Tatio rege: Rhamnes altera à Romulo, Luceres altera à Lucomone, siue Lucretino, siue à Luco, quem Asylum vocauerat Romulus. post de nominibus Sabinarum plures factae, quibus precatricibus parentum bellum maritorúmque finitum est. ad postremum xxx. & v. factae. obtinuerunt autem nomen, aut à tributo dando, aut quia primò tres fuerunt, vnde etiam tribuni dicti. haec Asconius Pędianus. Qui autem ad ius Romanae ciuitatis admittebantur plerunque peregrini homines Romanum nomen assumebant, vel eius, in cuius clientelam se tradidissent, & cuius opera ciuitate donati essent, quemadmodum hi qui ius applicationis habebant. horum autem plerique in Oufentinae tribu nomen dabãt, quae (vt ait Festus) alijs diuersarum ciuitatum viris fuit communicata. hincq́ue est, quod in antiquis monumentis vrbium Transpadanae Galliae vbique haec nota legitur, OVF. quae Oufentinã tribum significat. Sic in tumulo Lucij Gellij vari est huiusmodi inscriptio Mediolani apud Galeacium vicecomitem. L. GELLIVS OVF. VARVS VETER. LEG. XIII. GEMINAE. Sic Comi est illa cum plerisque alijs. M. VALERIVS M. F. OVF. SECVNDVS SIBI ET SVIS V. F. sic C. PETRONII CRESCENTIS IIII VIR. sic C. VIRII VERI VIVIR. sic T. TADII CATIANI VIVIR. sic P. HORATII FLORI IIII VIR. sic P. ATILII SEPTITIANI GRAMMATICI LATINI. Cui ordo Comensis ornamenta decurionatus decreuit: quia vniuersam substantiam suam ad Rempublicam pertinere voluit. sic L. ALFI MARCELLINI VIVIR. AVG. sic. P. IVLII MAXIMI VIVIR. sic M. MESTRVI SECVNDI VIVIR . sic L. LVTEVII CALVISII. sic & alibi in multis alijs spectationibus inscriptio extat
T 2 OVF.


Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer