Full text: Landi, Constanzo: IN VETERVM NVMISMATVM ROMANORVM MISCELLANEA EXPLICATIONES

205.

in Bruto multùm potuisse non eloquentia, sed dicendo tamen, hominémque fuisse eum non liberalitate vt alij, sed ipsa tristitia & seueritate popularem. an autem hic M. Cassius Cacurius, & M. Cassius Brocchus, & L. Cassius Donatus ex veteri Romana familia profluxerint, originémque suam traxerint: certè crediderim traxisse. Nam hoc Cacurij Manduillaeq́ue coniugum monumentum vetus est, quorum nomina adhuc in vrbe Mediolanensi non extincta eleganti in tumulo leguntur, qui in diui Mauritij templo, quod vulgò Monasterium maius appellatur, à nobis descriptus fuit. eóque libentius, quod horum coniugum fidei atque amoris ἱερογλυφικῶς perpetuum adsit testimonium (vt etiam vir in explicandis veterum monumentis doctissimus ac diligentissimus Andraeas Alciatus in suis elogijs facundè interpretatus est) Nam, vt ait ille, quòd iunxêre dextras fidei argumentum est: quòd in manu pomum adsit, Amorem significat, vt Aristophanis interpres ἐν νεαφέλαις scribit. suspenduntur enim Veneri huiusmodi mala, vt Artemidorus Daldianus in libro Onirocriticon author est. Nam & munere pomorum allici puellas Theocrytus, Virgiliúsque testatum reliquerunt. qua ratione & charites ita depinguntur, vt mala teneant, eáque inuicem, donent. hinc & prouerbium μήλοις βάμειν. chil. ij. centuria iiij. prouerb. lxx. j. pomis ferire. hactenus Alciatus. Sed iam explicemus notas, in apice V. F. indicant quòd Cacurius viuens fecit, sibίque construxit hanc memoriam, solebant enim veteres Romani aliquam sibi, priusquàm diem obirent suum, memoriam viuentes construere. aut hieroglyphicôn perpetuum, vt, aut fidem vxoriam, aut Amorem in liberos, aut charitatem in patriam, & similia in exemplum posteris relinquerẽt. Sic hic Placentiae in aede diui Paulli est elegantissima columella perantiqua Leonibus geminis, duobúsq; Satyris hincinde expressis in pellibus, vt puto, hircinis inuolutis, baculísque vitigineis prae manibus tenentibus. inscriptio hae cibi legitur.
V. F.
L. BETVTIVS L. F. VOT. TENAX. L. BETV-
TIO L. F. RVFO PATRI CINTVLLIAE L. F.
MAXIMAE MATRI C. BETVTIO L. F. SAL-
VIO PATRVO L. BETVTIO L. F. AVO.


   Sic Saluiae & L. Iconij mensa. Sic A. Socconij Atticae coniugium manus iungentium hieroglyphicon hic Placentiae in porticu ante aedem diui Sabini fidem faciunt. in quibus omnibus illae notae leguntur. V. F. Sic & L. Furij optatij Erarij memoria vetus indicat hic Placentiae, quae prope diui Hilarij templum in angulo cuiusdam domus est inclusa, quae vel viatoribus pertranseuntibus conspicua apparet. quae elogia superiore anno describi curaui, me pleraque alia excerpente veterum monumenta, Comi, & Romae, nécnon Mediolani, & alijs quamplurimis in locis eaedem ipse notae in spectationibus antiquis legun- 
tur.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer