Full text: Landi, Constanzo: IN VETERVM NVMISMATVM ROMANORVM MISCELLANEA EXPLICATIONES

198.

zentius Virgilianus. Ter praeliatus, inijt bellum Parthicum, Armeniacum, & Arabicum sicut fortiter, ita feliciter. Fuit Tribunus plebis, & Proconsul, Pontifexq́ue optimus à Senatu appellatus, & Imperator à Senatu acceptus & inter Patritios allectus, qui antequàm imperiũ arriperet Praefectus praetorio fuerit, & procurator priuatae rei & scriba pontificum, quos Pontifices minores vocauit Antiquitas, vt Iulius Capitolinus in eius vita narrat, fuit idem inuerecundi oris, qui se nunc seuerum, nunc Antoninum (cùm omnibus esset odio & hominibus & militibus) nuncupauit. Ideo SEV . in numo legitur, hoc est Seuerus. Denique occisus fuit truncato capite illi, vna cum filio Diadumeno in suburbano Bithyniae cùm in Antoninum Alegabalum exercitus inclinasset, & cùm imperasset annum vnum & menses duos quinquagenario maior, vt refert Egnatius. In auersa numi parte stans mulier stolata, quae altera manu stolam sustollit cornucopiam intra cubitum habens, altera hastam caduceum praeseferentem tenens, designat fortè quòd Macrinus vberius dederit praetorianis militibus & legionarijs stipendium & annonam. Illud hic interim non praeteribo animaduertendum, quòd in Numismate. OPEL. per, E. literam legitur, cùm in omnibus impressis codicibus per iota scribatur opilius. sic & opilio apud virgilium (vel vt alij legunt vpilio) scribitur. an recte, viderint Grammatici, quibus ista adiudicare magis spectat. 
TRA

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer