Full text: Landi, Constanzo: IN VETERVM NVMISMATVM ROMANORVM MISCELLANEA EXPLICATIONES

195.

gratiã nepotis, quãdo meo parenti adoptionis gaudia praestitistis. Introducamur & in vestram mentem, qui adepti sumus regiam haereditatem. Illud est mihi supra dominatum, tantum ac talem rectorem habere propitium. Primordia itaque nostra solatia mereantur principis longaeui habere: Pueritia tuitionem gratiae consequatur. & non in totum à parentibus destituimur, qui tali protectione fulcimur. Sit nobis regnum nostrum vinculis gratiae obligatum. plus in illa parte regnabitis, vbi omnia caritate iubetis, & haec Cassiad. in Athalarici nomine Iustiniano Caesari conscripta. Ex quibus perspicuè cognoscitur illum nepotem fuisse Iustiniani imperatoris, ex adoptato ipsius parente, illúmque puerum tunc fuisse. Hinc suspicor hanc imaginem potius fuisse Athalarici, quàm Iustiniani, cùm sit puerilis, nec quicquam simile habeat, cum imagine Iustiniani, quam multoties vidi. Notas autem sic legi posse, ex his, quae partim supersunt corrosis, conijcio. IMP. IVSTINIANI NEPOS. à tergo autem (vt suprà dixi) DN. ATHALARICVS REX. Sed fortè aliquis damnabit hanc nostram coniectionem, quia, cùm moris sit, vt in veterum nummis in primo orbe, in quo imago imperatoris aut regis ponitur, nomen etiam eorumdem eo loco ponatur, in hoc aliter sit. huic obiectioni sic responderi à nobis posse credo. Primùm enim ità in numo scriptum est, & ità Numisma effictum fuit, vt posterior pars in oleagineo circulo Athalarici nomen repraesentaret. quod ideo factum opinor propterea quòd angustus nummuli orbis esset. Nam perbreue fuit numisma, & adeo paruulum, vt auricularis digiti non excederet vnguiculum. Ideo in posteriorem locum numismatis translatae sunt notae. his credo satisfactum obiectioni, si quis aliter sentiat, & meliores rationes afferat, herbam illi (vt est in prouerbio) & cespitem cum gleba porrigam. Huius autem regis Gotthorum plures extant epistolae apud Cassiadorum lib. viij. & lib. ix. variarum ad plures conscriptae. de gestis autem ipsius Athalarici, qui Amalasiunthae fuit filius, Diaconus, Procopius, Ablauius, Suidas, Otthophrymsingensis, Sabellicus, Franciscus Irenicus lib. vj. GERMANIAE exegeseos, & nuper episcopus quidam Gotthus in lib. Gotthorum, Vandalorum, Ostrogotthorum, Visogotthorũ, & Langobardorum Iulio iij. P. M. dicatis meminerunt. quae omnia breuitatis caussa omitto. Illam interim hoc loco inscriptionem non praeteriens, quam superiore anno Ticini ex vetusta tabella marmorea arripui, quę adeuntibus portam Templi diui Secundiani publicè se offert, hísque verbis legitur, DN. ATALARICVS REX GLORIOSISSIMVS HAS SEDIS SPECTACVLI ANNO REGNI SVI TERTIO FIERI FELICITER PRECEPIT. ex his autem notis illud in marmore animaduertendum, Atalarici nomen absque flatili litera esse scriptum, quod aliter in numismate cum aspirata litera adparet. Memini autem me, cùm exciperem has notas, tunc videre in proximo pariete eiusdem templi diui Secundiani, statuam marmoream regis in solio se-
dentis,


Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer