Full text: Landi, Constanzo: IN VETERVM NVMISMATVM ROMANORVM MISCELLANEA EXPLICATIONES

193.

ret. Nam cùm res in huiusmodi Nomismatibus explicatur, tota prout est historia meo iudicio exscribi debet, ne lectori alterius cupienti noscere, illusisse videamur, cùm antiqua lectione nimium oblectentur animi legentium. & si ad calculum, & μικρολογίαν iuxta sententiam Aristotelis lib. Metaphysic. 2. res omnino perducenda non est, quod nonnullis etiam auditoribus molestum est, cùm ad minutiora quaeq́ue eum, qui doceat, descendere videant.

194.
IVSTINIANI CAES. AVG.
PAX.
Constantius Landus Comes Octauio Lando Comiti
Patruo magno S. D. P.


   NVMISMA tuum argenteum paulò antè apud Montem Clarum, oppidum in Placentinis agris repertum, quod Fabritius filius tuus dulcissimus hodie in hoc mane mihi nomine tuo obtulit, donóque dedit, verti ac reuerti digitis mira quadam animi oblectatione, intendíque oculorum omnem aciem, vt notas legerem, quae circum orbem nummi sunt, & quidem anteriores literae, vbi imago adparet Iustiniani Caesaris mihi effigiem praeseferre videntur. Attamen subdubito aliquantulum, corrosa enim sunt elementa posteriora, hoc est, ea, quae sequuntur nomen, & quae illud perficiunt in primo orbe, & id conijcio hac de caussa, propterea quod à tergo sunt literae, quae facilè legi possunt, cum oleagina corolla, quae sic à me leguntur, D N. ATHALARICVS REX. constat enim ex magni Aurelij Cessiadori epistola, quae est libro Variarum octauo prima. Athalaricum Iustiniano Imperatori de pace scripsisse, quam contraxit ille cum Iustiniano, vbi legere est illum Iustiniano valde ami cum fuisse, & in tenera aetate constitutum, imò videtur etiam proximum sanguine fuisse ipsius Iustiniani, hoc est, nepotem. Sed vt rem propius ac apertius cognoscas, hîc verba nonnulla eius, quae sunt in praedicta epistola Cassiadori subijciam. Vos auum nostrum in vestra ciuitate celsis curulibus extulistis. vos genitorem meum in Italia Palmatae claritate decorastis, desiderio quoque concordiae factus est per arma filius, quia nobis penè videbatur aequaeuus, hoc nomen adolescenti congruentius dabitis, qualia nostris senioribus praestitistis, in parentelae locum nostrum iam transire debet affectus. Nam ex filio vestro genitus naturae legibus vobis non habetur extraneus. Atque ideo pacem non longinquus, sed proximus peto, quia tunc mihi dedistis
S gra


Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer