188.
189.
M. VALERII ACILII III VIRI
VIRTVS.
IN M.
Valerij Acilij iij VIRI, peruetusto Numismate
Note:
Further links to external Census database:
· Census ID10056504: »Denarius of Manlius Acilius (Salus / Valetudo, RRC 442.1a)«
haec fuit forma virtutis expressa, Mulier erat columnae laeuo innixa cubito, dextera serpentem tenebat, clarum est per serpentem immortalitatem intelligi, ex hieroglyphicis vt virtute duce, eam comparemus, & per serpentem veteres saepe, sapientiam intelligunt. vide Alciatum in emblematis, Neptuni Tubicen, & vt Mercurius cubo insidet, sic virtus columnae innititur, hoc est, fortitudini, propter Herculem, vt puto, sic per serpentem, quia Hercules adhuc infans in cunis geminos angues eliserit. serpentis imagine Genius interdum effingebatur. Persius,
Pinge duos angues.
Author est Plinius lib. xxxv. cap. x. AEdẽ virtutis à Cornelio Pino, & Actio Prisco (Vespasiano Augusto restituente) pictam fuisse, ad portam fuerat extructa quasi monitos esse vellent, ad bella proficiscentes, nisi per virtutem aditum ad honorem, & gloriam, non patere. Augustinus in lib. de ciuitate Dei, ait, Neminem Honoris aedem potuisse ingredi, ni prius virtutis esset ingressus. De aede honoris & virtutis, vide Valerium Max. lib. 2. cap. j. aedem virtutis & honoris dicauit apud portam Capenam, M. Marcellus. meminit Cicero libro de Natura Deorum, & libro 2. de legibus, Vitruuius lib. Architecturae vij. cap. j. & lib. 3. cap. j. & Plutarchus de fortuna Romanorum, & Liuius lib. 27. meminerunt.
190.
L. AVREL. COMMODI
ROMA.
IN quodam argenteo Commodi Caesaris numismate, quod mihi his diebus ostendit Guidus Panzirollus iurisconsul. doctissimus, & elegantissimus, & non solùm in iure ciuili, sed etiam in omnibus bonis literis, nempè his, quas humaniores vocamus optimè versatus, nécnõ in Romanis antiquitatibus mediocriter instructus, cùm Patauij apud ipsum ego, & nonnulli alij essemus, qui saepe eius domum frequentare solemus, vt ex eo aliquid adiscamus, haec effigies fuit. in altero latere erat ipsius Commodi imago hi literis,
L. AVREL. COMMODVS AVG.
in altero verò erat efficta Roma, temonem sinistra, dextra autem cornucopiae habens,